라틴어 문장 검색

" Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro, incustoditam lente videt ire iuvencam nullum servitii signum cervice gerentem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 4:5)
sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu laesaque colla dabat retro plagamque sedere cedendo arcebat nec longius ire sinebat, donec Agenorides coniectum in guttura ferrum usque sequens pressit, dum retro quercus eunti obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:6)
Utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo praebentem Phoebo liventia terga draconem, occupat aversum, neu saeva retorqueat ora, squamigeris avidos figit cervicibus ungues, sic celeri missus praeceps per inane volatu terga ferae pressit dextroque frementis in armo Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 71:4)
Nec sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormas raptaque de dextro robusta repagula posti ossibus inlisit mediae cervicis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 11:1)
media quae nare recepta cervice exacta est in partesque eminet ambas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 12:2)
Tunc quoque conanti sua vertere lumina cervix deriguit, saxoque oculorum induruit umor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 21:2)
mihi Tantalus auctor, cui licuit soli superorum tangere mensas, Pleiadum soror est genetrix mea, maximus Atlas est avus, aetherium qui fert cervicibus axem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 17:5)
summaque tremens cervice sagitta haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:7)
nec flecti cervix nec bracchia reddere motus nec pes ire potest;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:15)
Neque enim micuerunt sidera frustra, nec frustra volucrum tractus cervice draconum currus adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:13)
Sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix, et sactae similes rigidis hastilibus horrent stantque velut vallum, velut alta hastilia saetae fervida cum rauco latos stridore per armos spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis, fulmen ab ore venit, frondes adflatibus ardent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 30:6)
At gemini, nondum caelestia sidera, fratres, ambo conspicui, nive candidioribus ambo vectabantur equis, ambo vibrata per auras hastarum tremulo quatiebant spicula motu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 38:1)
Cuius ut in trunco fecit manus impia vulnus, haud aliter fluxit discusso cortice sanguis, quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus concidit, abrupta cruor e cervice profundi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 78:3)
Et modo cervicem, modo crura micantia captat, aut captare putes, omnique a parte lacessit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:7)
instat anhelanti prohibetque resumere vires, et cervice mea potitur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION