라틴어 문장 검색

phalanx trepido nuntio accita cum raptim duceretur, primo in angustiis captivorum agmini oblata vehiculisque frumento onustis haesit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 736:2)
nam praeter angustias per quinque milia, qua exiguum iumento onusto iter est, rupes utrimque ita abscisae sunt, ut despici vix sine vertigine quadam simul oculorum animique possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 73:1)
nec haec tantum Persei per avaritiam est dimissa res, cum pecunia statuta aut pacem habere per Eumenen, quae vel parte regni redimenda esset, aut deceptus protrahere inimicum mercede onustum et hostes merito ei Romanos posset facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 309:1)
Consul nuntiis victoriae Q. Fabio filio et L. Lentulo et Q. Metello cum litteris Romam missis spolia iacentis hostium exercitus peditibus concessit, equitibus praedam circumiecti agri, dum ne amplius duabus noctibus a castris abessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 558:1)
edito ludicro clupeisque aereis in naves impositis cetera omnis generis arma cumulata in ingentem acervum, precatus Martem, Minervam Luamque matrem et ceteros deos, quibus spolia hostium dicare ius fasque est, ipse imperator face subdita succendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 394:1)
Paulus ipse post dies paucos regia nave ingentis magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant, ornata Macedonicis spoliis non insignium tantum armorum, sed etiam regiorum textilium, adverso Tiberi ad urbem est subvectus, completis ripis obviam effusa multitudine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 420:1)
quid deinde tam opima praeda, tam opulentae victoriae spoliis fiet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 472:3)
Rex Macedonum Perseus cum liberis et turba alia captivorum, spolia Macedonum, in circo Flaminio relinquentur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 482:2)
ex omnibus, cum quibus manum conserui, spolia rettuli;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 484:3)
is triumphus sine captivis fuit, sine spoliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 514:3)
transtulit in triumpho multa militaria signa spoliaque alia et supellectilem regiam, auri pondo viginti et septem, argenti decem et novem pondo, denarium decem tria milia et centum viginti milia Illyrici argenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 529:3)
neque ligna ego usquam gentium praeberi vidi pulchrius, itaque omnis exegit foras, me atque hos, onustos fustibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 17)
edepol ne illic pulchram praedam agat, si quis illam invenerit aulam onustam auri;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 23)
se aulam onustam auri abstrusisse hic intus in fano Fide.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 210)
quadrilibrem aulam auro onustam habeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 5, scene 12)

SEARCH

MENU NAVIGATION