라틴어 문장 검색

nam et Hippocrates castris ad magnum portum communitis signoque iis dato qui Achradinam tenebant castra vetera Romanorum adortus est, quibus Crispinus praeerat, et Epicydes eruptionem in stationes Marcelli fecit, et classis Punica litori quod inter urbem et castra Romana erat adpulsa est, ne quid praesidii Crispino submitti a Marcello posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 391:1)
et ut ferro potius morerentur, quidam invadebant soli hostium stationes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 398:1)
eo et commeatus e civitatibus suis comportabant et auxilia accersebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 404:3)
classem in statione versa in Africam habentem atque timentem navale proelium, non tam quod impar viribus aut numero navium esset - quippe etiam plures habebat - quam quod venti aptiores Romanae quam suae classi flarent, perpulit tamen ut fortunam navalis certaminis experiri vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 411:1)
et Marcellus, cum et Siculum exercitum ex tota insula conciri videret et cum ingenti commeatu classem Punicam adventare, ne simul terra marique inclusus urbe hostium urgeretur, quamquam impar numero navium erat, prohibere aditu Syracusarum Bomilcarem constituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 412:1)
hoc cum quarta vigilia factum esset expositosque milites porta, ut convenerat, recepisset Moericus, luce prima Marcellus omnibus copiis moenia Achradinae adgreditur, ita ut non eos solum qui Achradinam tenebant in se converteret, sed ab Naso etiam agmina armatorum concurrerent relictis stationibus suis ad vim et impetum Romanorum arcendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 446:1)
in hoc tumultu actuariae naves instructae iam ante circumvectaeque ad Nasum armatos exponunt, qui inproviso adorti semiplenas stationes et adapertas fores portae, qua paulo ante excurrerant armati, haud magno certamine Nasum cepere desertam trepidatione et fuga custodum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 448:1)
is tum cum equitatu Numidarum et advenienti P. Scipioni occurrit et deinde adsidue dies noctesque infestus aderat, ut non vagos tantum procul a castris lignatum pabulatumque progressos exciperet, sed ipsis obequitaret castris invectusque in medias saepe stationes omnia ingenti tumultu turbaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 491:1)
sed tantum praestitit eques Romanus auctoritate inter milites atque honore ut, castris citra Hiberum communitis, cum ducem exercitus comitiis militaribus creari placuisset, subeuntes alii aliis in custodiam valli stationesque, per omnis suffragium iret, ad L. Marcium cuncti summam imperii detulerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 535:1)
omne inde tempus - exiguum id fuit - muniendis castris convehendisque commeatibus consumpsit, et omnia imperia milites cum inpigre, tum haudquaquam abiecto animo exequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 537:1)
exploratum habeo non vigiliarum ordinem, non stationes iustas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 566:2)
ita medio itinere intercepto ceterae copiae silenti agmine ad proximos hostis ductae et, cum statio nulla pro portis neque in vallo custodiae essent, velut in sua castra nullo usquam obsistente penetravere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 576:1)
ibi vero, quo longius ab hoste aberant et quia sub lucem pabulatum lignatumque et praedatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta invenere, arma tantum in stationibus posita, milites inermes aut humi sedentes accubantesque aut obambulantes ante vallum portasque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 582:1)
sed nullum neque locum neque tempus cunctationi consiliove dedit Muttines, transgressus amnem ac stationibus hostium cum ingenti terrore ac tumultu invectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 603:1)
non se inopia commeatus in loca iniqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem insidiis circumventum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION