라틴어 문장 검색

tunc est enim aptum sacrificium, cum dedicatum animal victimae patiens invenitur, unde alibi sic ait "et statuam ante aras aurata fronte iuvencum", id est placere faciam, contra Lucanus "discussa fugit ab ara taurus". 'sacer' autem execrabilis, ut "auri sacra fames". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3952)
umeroque pelops insignis eburno Tantalus, pater Pelopis, volens deorum temptare divinita- tem, invitatis filium suum epulandum adposuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 79)
stabunt et parii l. s. s. in templo Caesaris maiorum eius se statuas dicit esse positurum, quas commendat et a pretioso marmore et ab arte, dicens 'spirantia signa':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 341)
assaraci proles d. a. i. g. ponam, inquit, eorum statuas qui a Iove usque ad Assaracum et ab Assaraco usque ad Augustum originem ducunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 351)
furor insignis notabilis, praecipuus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2661)
Persius "findit infantes statuas". vestesque rigescunt durantur, ut frangi potius quam scindi posse videantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3633)
"testes equestrium fratrum in lacu, sicut se ostenderant, statuae consecratae, qui anheli spumantibus equis atque fumantibus de Perse victoriam eadem die qua fecerant nuntiaverunt;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:5)
"magis sunt augusta numinibus incolis, praesentibus, inquilinis quam cultu, insignibus et muneribus opulenta."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:13)
"Occultis se notis et insignibus noscunt et amant mutuo paene antequam noverint:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:3)
"Illic vocabulis opus est, cum per singulos propriis appellationum insignibus multitudo dirimenda est:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:34)
"Dum reges suos colunt religiose, dum defunctos eos desiderant in imaginibus videre, dum gestiunt eorum memorias in statuis detinere, sacra facta sunt quae fuerant adsumpta solacia."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:10)
"' Alexander ille Magnus Macedo insigni volumine ad matrem suam scripsit, metu suae potestatis proditum sibi de diis hominibus a sacerdote secretum:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:6)
"Sic in auro et argento avaritia consecrata est, sic statuarum inanium consignata forma, sic nata Romana superstitio."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:19)
"Nimirum insignis et nobilis iustitia Romana ab ipsis imperii nascentis incunabulis auspicata est!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:2)
"Isti igitur impuri spiritus, daemones, ut ostensum magis ac philosophis, sub statuis et imaginibus consecratis delitiscunt et adflatu suo auctoritatem quasi praesentis numinis consequuntur, dum inspirant interim vatibus, dum fanis inmorantur, dum nonnumquam extorum fibras animant, avium volatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsis pluribus involuta."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION