라틴어 문장 검색

ipsa fruebatur arte, cum pingeret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 7:6)
Accedant statuae et picturae et quicquid ars ulla luxuriae elaboravit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 8:4)
Habitaturum tu putas umquam fuisse in mica Catonem, ut praenavigantes adulteras dinumeraret et tot genera cumbarum variis coloribus picta et fluvitantem toto lacu rosam, ut audiret canentium nocturna convicia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 12:1)
Habet aliquam faciem statua;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 21:4)
Habet aliquam faciem exemplar ipsum, quod intuens opifex statuam figuravit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 21:6)
Statua et materiam habuit, quae pateretur artificem, et artificem, qui materiae daret faciem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 3:3)
Ergo in statua materia aes fuit, causa opifex Eadem condicio rerum omnium est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 3:4)
Tertia est forma, quae unicuique operi inponitur tamquam statuae ";
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 4:5)
Aes prima statuae causa est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 5:2)
Non potuisset enim aes illud in habitum statuae figurari, nisi accessissent peritae manus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 5:5)
Neque enim statua ista doryphoros aut diadumenos vocaretur, nisi haec illi esset inpressa facies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 5:7)
Nemo, quamvis paratos habeat colores, similitudinem reddet, nisi iam constat, quid velit pingere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 2:4)
Navis bona dicitur non quae pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum rostrum est nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis aquam excludentibus spissa, ad ferendum incursum maris solida, gubernaculo parens, velox et non sentiens ventum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 13:2)
Nulli non virtus et vivo et mortuo rettulit gratiam, si modo illam bona secutus est fide, si se non exornavit et pinxit, sed idem fuit, sive ex denuntiato videbatur, sive inparatus ac subito.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 18:1)
Quantum statuarum, quantum columnarum est nihil sustinentium, sed in ornamentum positarum inpensae causa!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION