라틴어 문장 검색

Ut te post multa tuorum funera, post varios hominumque urbisque labores defessi aspicimus!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:7)
Quis cladem illius noctis, quis funera fando explicet, aut possit lacrimis aequare labores?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 15:10)
"At tibi pro scelere," exclamat, "pro talibus ausis, di, si qua est caelo pietas, quae talia curet, persolvant grates dignas et praemia reddant debita, qui nati coram me cernere letum fecisti et patrios foedasti funere voltus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:5)
Ergo instauramus Polydoro funus, et ingens aggeritur tumulo tellus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 4:7)
Nec te noster amor, nec te data dextera quondam, nec moritura tenet crudeli funere Dido?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:7)
Non tamen Anna novis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 20:13)
at bello audacis populi vexatus et armis, finibus extorris, complexu avulsus Iuli, auxilium imploret, videatque indigna suorum funera;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:18)
Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici - heu nescis - totamque incestat funere classem, dum consulta petis nostroque in limine pendes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:16)
Continuo auditae voces, vagitus et ingens, infantumque animae flentes in limine primo, quos dulcis vitae exsortes et ab ubere raptos abstulit atra dies et funere mersit acerbo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:1)
Funeris heu tibi causa fui?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:18)
Mihi fama suprema nocte tulit fessum vasta te caede Pelasgum procubuisse super confusae stragis acervum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:5)
omnia Deiphobo solvisti et funeris umbris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:11)
Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis, concordes animae nunc et dum nocte premuntur, heu quantum inter se bellum, si lumina vitae attigerint, quantas acies stragemque ciebunt!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:12)
Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem campus aget gemitus, vel quae, Tiberine, videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:15)
Dicam horrida bella, dicam acies actosque animis in funera reges Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam Hesperiam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION