라틴어 문장 검색

aliis fenestris xystum, aliis despicit pratum, sed ante piscinam, quae fenestris servit ac subiacet, strepitu visuque iucunda;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 23:4)
Intervenit enim acribus illis et erectis frequens necessitas computandi ac paene calculos tabulamque poscendi, ut repente in privati iudicii formam centumvirale vertatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 9:1)
Postea cum vicensimo valetudinis die balineo praepararer, mussantesque medicos repente vidissem, causam requisivi.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 5:1)
Per silentium noctis sonus ferri, et si attenderes acrius, strepitus vinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 5:2)
Postquam deflexit in aream domus, repente dilapsa deserit comitem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 10:2)
nunc favent panno, pannum amant, et si in ipso cursu medioque certamine hic color illuc ille huc transferatur, studium favorque transibit, et repente agitatores illos equos illos, quos procul noscitant, quorum clamitant nomina relinquent.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 6 2:3)
Non interdum facis quod filius tuus, si repente pater ille tu filius, pari gravitate reprehendat?
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 12 1:5)
Frequenter agenti mihi evenit, ut centumviri cum diu se intra iudicum auctoritatem gravitatemque tenuissent, omnes repente quasi victi coactique consurgerent laudarentque;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 23 1:1)
tunc sacer ancipiti mirandus imagine Ianus bina repens oculis obtulit ora meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권47)
Sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti, lenius et modico strepitu decurrere vidi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 56:3)
tecta repente quati pinguesque ardere videntur lampades et rutilis conlucere ignibus aedes falsaque saevarum simulacra ululare ferarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:8)
Ille quidem vult plura loqui, sed lingua repente in partes est fissa duas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 57:1)
dicens fronde levem rursus strepitum faciente caduca sum ratus esse feram telumque volatile misi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:13)
Inde fragore gravi strepitus loca proxima terret belua vasta, lupus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:8)
Ille volat nullos strepitus facientibus alis per tenebras intraque morae breve tempus in urbem pervenit Haemoniam positisque e corpore pennis in faciem Ceycis abit sumptaque figura luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis, coniugis ante torum miserae stetit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION