라틴어 문장 검색

iam innumerabilia sunt bonis causis malisque communia, testes, litterae, suspiciones, opiniones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 51:4)
Iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi, non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere non possem et alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolveret -, sed quod non dignos homines honore honestatos videbam meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 35장5)
Igitur eo dolore impeditus et quia stultitiae videbatur alienam rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum mittit postulatum, ne sine causa hostis populo Romano fieret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장1)
Et tanta stultitia mortalium est, ut quae minima et vilissima sunt, certe reparabilia, imputari sibi, cum impetravere, patiantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 3:3)
Omnis stultitia laborat fastidio sui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 22:7)
Plerumque enim suspicionibus laboramus, et inludit nobis illa, quae conficere bellum solet, fama, multo autem magis singulos conficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 8:4)
" Inter cetera mala hoc quoque habet stultitia:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 16:2)
Denique finem faciam, si hoc unum adiecero, nec infantes nec pueros nec mente lapsos timere mortem et esse turpissimum, si eam securitatem nobis ratio non praestat, ad quam stultitia perducit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 12:1)
Humilis res est stultitia, abiecta, sordida, servilis, multis affectibus et saevissimis subiecta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 37 4:1)
Si quis specus saxis penitus exesis montem suspenderit, non manu factus, sed naturalibus causis in tantam laxitatem excavatus, animum tuum quadam religionis suspicione percutiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:2)
In diversum ecce sapientia et stultitia discedunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 4:2)
"Stultitia," inquis, "est, cui nihil constat, nihil diu placet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 2:1)
nihil stultitia pacatum habet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:2)
quid ita nos stultitia tam pertinaciter teneat?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 9:5)
O infelicem stultitiam !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION