라틴어 문장 검색

qua de re propitio deo 1 Christo ampliatos prosapiae tuae titulos ego festinus gratatoriis apicibus inscripsi, pariter absolvens sollicitudinem tuam, fratris pudorem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 3:3)
parentes natalibus non superbis sed absolutis, et sicut nihil illustre iactantes, ita nihil servile metuentes, contenti censu modico sed eodem vel suffici-ente vel libero;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 3:2)
A te principium, tibi desinet, nam petitum misimus opus raptim electis 1 exemplaribus, quae ob hoc in manus pauca venerunt, quia mihi nil de libelli huiusce conscriptione meditanti hactenus incustodita nequeunt inveniri, sane ista pauca, quae quidem et levia sunt, celeriter absolvi, quamquam incitatus semel animus necdum scripturire desineret, servans hoc sedulo genus temperamenti, ut epistularum [non]1 produceretur textus, si numerus breviaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Constantio suo salutem 1:1)
quorum quamlibet interemptorum credamus absolvendas animas, punitas tamen scimus esse personas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 3:3)
sane profiteor audenter, sicut istic nil acre, nil eloquens, ita nihil inditum non absolutum, non ab exemplo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 5:1)
Proinde curas tuas hoc metu absolvo:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 9:1)
Iudex damnatur, cum nocens absolvitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 257)
si non inquiris, cur non et absolvis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 8:3)
Nisi fallor enim, leges malos erui iubent, non abscondi, confessos damnari praescribunt, non absolvi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 13:13)
Denique nemo illum gestit absolvere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 15:5)
vel ne compulsus negare non ex fide negarit et absolutus ibidem post tribunal de vestra rideat aemulatione iterum Christianus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 16:4)
Ideo torquemur confitentes et punimur perseverantes et absolvimur negantes, quia nominis proelium est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 19:2)
quae centum aera non amplius in coenam subscribi iubebant nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non saginatam, quae patricium, quod decem pondo argenti habuisset, pro magno ambitionis titulo senatu submovebant, quae theatra stuprandis moribus orientia statim destruebant, quae dignitatum et honestorum natalium insignia non temere nec inpune usurpari sinebant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 2:2)
Sed ne notitia vacaret, hoc quoque a Iudaeis Ptolemaeo subscriptum est septuaginta et duobus interpretibus indultis, quos Menedemus quoque philosophus, providentiae vindex, de sententiae communione suspexit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 7:1)
Ut est aemulatio divinae rei et humanae, cum damnamur a vobis, a deo absolvimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 15:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION