라틴어 문장 검색

Solus Mnester cunctationem attulit, dilaniata veste clamitans aspiceret verberum notas, reminisceretur vocis, qua se obnoxium iussis Messalinae dedisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 36장1)
Sed Iazuges obsidionis impatientes et proximos per campos vagi necessitudinem pugnae attulere, quia Lugius Hermundurusque illic ingruerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 30장1)
Cumanus et Felix cunctationem adferebant, quia Claudius causis rebellionis auditis ius statuendi etiam de procuratoribus dederat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장8)
nec ille diutius falsum accusatorem, indignas sordis perpessus vim vitae suae attulit ante sententiam senatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 59장3)
festinationem exequiarum edicto Caesar defendit, ita maioribus institutum referens, subtrahere oculis acerba funera neque laudationibus aut pompa detinere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장4)
dein postquam exploratores attulere longinquum regis iter et Medi an Albani peterentur incertum, lucem opperitur, praemissaque levis armatura quae muros interim ambiret oppugnationemque eminus inciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장2)
atque illis aspernantibus auxiliaris eques repente immissus necessitatem attulit, captis caesisve qui pervicacius restiterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장9)
ceterum evulgatus pudor non satietatem, ut rebantur, sed incitamentum attulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장7)
ergo permotus his Nero componit ad Plautum litteras, consuleret quieti urbis seque prava diffamantibus subtraheret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장8)
nec multo post legati Tigranocerta missi patere moenia adferunt, intentos popularis ad iussa:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장7)
mox licentia habendi oblivionem attulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 50장4)
ceterum libertus Plauti celeritate ventorum praevenit centurionem et mandata L. Antistii soceri attulit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 58장5)
Inter quae veris principio legati Parthorum mandata regis Vologesis litterasque in eandem formam attulere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 24장1)
igitur inriti remittuntur, cum donis tamen, unde spes fieret non frustra eadem oraturum Tiridaten, si preces ipse attulisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 25장5)
ea ex utilitate accepta decorem quoque novae urbi attulere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION