라틴어 문장 검색

omnisque deiectio lippienti prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 14:5)
eaque missio sanguinis adeo non prodest, ut etiam noceat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 17:3)
Illud scire oportet, omne eiusmodi medicamentum, quod potui datur, non semper aegris prodesse, semper sanis nocere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 3:3)
hic enim breue spatium est, intra quod, si auxilium non profuit, aeger extinguitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 4:4)
Multum etiam interest, ab initio quis recte curatus sit an perperam, quia curatio minus is prodest, in quibus adsidue frustra fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 4:2)
Ponendi uero aegro uarii cibi, sicut Asclepiades praecepit, tum demum sunt, ubi fastidio urgetur neque satis uires sufficiunt, ut paulum ex singulis degustando famem uitet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 11:5)
In hoc genere morborum emisisse sanguinem, concussisse uehementibus gestationibus corpus, in lumine habuisse, imperasse famem, sitim, uigiliam prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 13:5)
Tum hoc ego puto temptandum, quom parum cibus semel et post febrem datus prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 2:4)
Si ne balneum quidem profuit, ante accessionem alium edat, aut bibat aquam calidam cum pipere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 4:3)
siquidem id quoque exonerato corpori prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 6:4)
Prodestque in uetere quartana subinde mutare uictus genus, a uino ad aquam, ab aqua ad uinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 2:1)
Prodest ad id atque etiam ad mentem ipsam conponendam crocinum unguentum cum irino in caput additum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 12:3)
Subito etiam terreri et expauescere in hoc morbo prodest, et fere quicquid animum uehementer turbat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 21:5)
Si nimia tristitia, prodest lenis sed multa bis die frictio, item per caput aqua frigida infusa, demissumque corpus in aquam et oleum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 22:4)
Gestatio etiam in hoc morbo prodest, maximeque oportune cibus datus, id est in remissione, quanta maxime inueniri poterit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION