라틴어 문장 검색

Inundavere pectus lacrimae dolore paratae, gemitusque suspirio tectus animam paene submovit . . . In partemvoluptatis temptabat admitti, nec domini supercilium induebat, sed amici quaerebat obsequium . . . Si quid ingenui sanguinis habes, non pluris illam facies, quam scortum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:11)
Huius in ore concretus sanguis, contusaque lumina flebant, stabant aerati scabra rubigine dentes, tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, atque inter torto laceratam pectore vestem sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:13)
Si nostrum studium ad aures pervenit tuas Et arte fictas animus sentit fabulas, Omnem querelam submovet felicitas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor7)
Sic turpitudo laudis obsedit locum.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.16)
summotum a proconsulatu quia se in legatione turpiter gesserat, de proconsulibus iudicare, damnatumque sordium vel damnare alios vel absolvere!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 4:3)
Teporem solis infusi repercussu cryptoporticus auget, quae ut tenet solem sic aquilonem inhibet summovetque, quantumque caloris ante tantum retro frigoris;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 17:2)
Equidem, cum essent philosophi ab urbe summoti, fui apud illum in suburbano, et quo notabilius - hoc est, periculosius - esset fui praetor.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 2:1)
Postero die obsident litus, prospectant mare et si quid est mari simile.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 5:3)
Urbibus obsessis clausae munimina portae Prosunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 624)
Ille graves urbes, hic durae limen amicae Obsidet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 914)
Nondum Troia fuit lustris obsessa duobus, Cum rapuit vultus, Xanthe, Neaera tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 614)
Ignoto meretrix corpus iunctura Quiriti Opposita populum summovet ante sera;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 145)
forsitan et vultu mendax ancilla superbo dicet 'quid nostras obsidet iste fores?'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 67:1)
sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire, nec nisi summotis forma paranda viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 47:4)
tecta rigent fixis veluti velata sagittis, portaque vix firma summovet arma sera.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 29)

SEARCH

MENU NAVIGATION