라틴어 문장 검색

Sic compositis praesentibus haud minor moles supererat ob ferociam quintae et unetvicesimae legionum, sexagesimum apud lapidem (loco Vetera nomen est) hibernantium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 45장1)
quod si fugerent, pluris silvas, profundas magis paludes, saevitiam hostium superesse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 67장5)
neque dempsit aut addidit vero, sed fide ac virtute legatos, se consiliis superfuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장2)
nam voluntarium militem deesse, ac si suppeditet, non eadem virtute ac modestia agere, quia plerumque inopes ac vagi sponte militiam sumant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장6)
nam dum superfuit mansere, quia Seianus incipiente adhuc potentia bonis consiliis notescere volebat, et ultor metuebatur non occultus odii set crebro querens incolumi filio adiutorem imperii alium vocari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장2)
et quantum superesse ut collega dicatur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장3)
nec deerunt, si damnatio ingruit, qui non modo Cassii et Bruti set etiam mei meminerint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장7)
nec defuere qui eodem modo oppeterent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장7)
At Tiberius, quod supremis in matrem officiis defuisset, nihil mutata amoenitate vitae, magnitudinem negotiorum per litteras excusavit honoresque memoriae eius ab senatu large decretos quasi per modestiam imminuit, paucis admodum receptis et addito ne caelestis religio decerneretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 2장1)
Tunc singulos, ut cuique adsistere, adloqui animus erat, retinens aut dimittens partem diei absumpsit, multoque adhuc coetu et cunctis intrepidum vultum eius spectantibus, cum superesse tempus novissimis crederent, gladio quem sinu abdiderat incubuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 7장1)
scilicet medio triennio defuerat tempus subeundi iudicium consulari seni, tot consularium parenti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장3)
et Aemilia Lepida, quam iuveni Druso nuptam rettuli, crebris criminibus maritum insectata, quamquam intestabilis, tamen impunita agebat, dum superfuit pater Lepidus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장8)
occultum ac subdolum fingendis virtutibus donec Germanicus ac Drusus superfuere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장9)
Verum inclinatio populi supererat ex memoria Germanici, cuius illa reliqua suboles virilis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 12장1)
nec enim occultum quid post tale matrimonium superesset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 28장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION