라틴어 문장 검색

occultum ac subdolum fingendis virtutibus donec Germanicus ac Drusus superfuere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장9)
Verum inclinatio populi supererat ex memoria Germanici, cuius illa reliqua suboles virilis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 12장1)
nec enim occultum quid post tale matrimonium superesset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 28장3)
quindecim dierum alimenta urbi, non amplius superfuisse constitit, magnaque deum benignitate et modestia hiemis rebus extremis subventum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 43장5)
laudati dehinc oratione principis qui ob angustias familiaris ordine senatorio sponte cederent, motique qui remanendo impudentiam paupertati adicerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 52장8)
copiae Orientis ita dividuntur, ut pars auxiliarium cum duabus legionibus apud provinciam Syriam et legatum eius Quadratum Vmmidium remaneret, par civium sociorumque numerus Corbuloni esset additis cohortibus alisque quae Cappadocia hiemabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 8장2)
ceterum et sibi amisso fratris auxilio reliquas spes in re publica sitas, et tanto magis fovendum patribus populoque principem qui unus superesset e familia summum ad fastigium genita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장5)
tribunos et centuriones comiter excipere, nomina et virtutes nobilium, qui etiam tum supererant, in honore habere, quasi quaereret ducem et partis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장5)
quid superesse nisi ut corpora quoque nudent et caestus adsumant easque pugnas pro militia et armis meditentur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장7)
superest tibi robur et tot per annos visum fastigii regimen:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 54장7)
septem reliquis pauca tectorum vestigia supererant, lacera et semusta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장7)
Ceterum urbis quae domui supererant non, ut post Gallica incendia, nulla distinctione nec passim erecta, sed dimensis vicorum ordinibus et latis viarum spatiis cohibitaque aedificiorum altitudine ac patefactis areis additisque porticibus quae frontem insularum protegerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장1)
neque aliud superesse post matrem fratremque interfectos quam ut educatoris praeceptorisque necem adiceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 62장5)
superesse qui forsitan manus ictusque per immanitatem ausuri sint;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장4)
illi initium magistratuum et integra quae supersint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION