라틴어 문장 검색

sed cum sit is, qui id solum bonum iudicet, quod honestum sit, quae autem huic repugnent specie quadam utilitatis, eorum neque accessione meliorem vitam fieri nec decessione peiorem, non videtur debuisse eius modi deliberationem introducere, in qua, quod utile videretur, cum eo, quod honestum est, compararetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 15:2)
Qui autem omnia metiuntur emolumentis et commodis neque ea volunt praeponderari honestate, ii solent in deliberando honestum cum eo, quod utile putant, comparare, boni viri non solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 22:1)
Etenim non modo pluris putare, quod utile videatur, quam quod honestum sit, sed etiam haec inter se comparare et in his addubitare turpissimum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 22:3)
Itaque, ut sine ullo errore diiudicare possimus, si quando cum illo, quod honestum intellegimus, pugnare id videbitur, quod appellamus utile, formula quaedam constituenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:8)
Nonne igitur sapiens, si fame ipse conficiatur, abstulerit cibum alteri homini ad nullam rem utili?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 35:2)
non enim mihi est vita mea utilior quam animi talis affectio, neminem ut violem commodi mei gratia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 35:4)
Nam, si quid ab homine ad nullam partem utili utilitatis tuae causa detraxeris, inhumane feceris contraque naturae legem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 36:2)
Itaque, non ut aliquando anteponeremus utilia honestis, sed ut ea sine errore diiudicaremus, si quando incidissent, induxit earn, quae videretur esse, non quae esset, repugnantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 41:3)
quod autem bonum, id certe utile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 43:5)
ita, quicquid honestum, id utile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 43:6)
Quare error hominum non proborum, cum aliquid, quod utile visum est, arripuit, id continuo secernit ab honesto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 44:1)
Incidunt multae saepe causae, quae conturbent animos utilitatis specie, non cum hoc deliberetur, relinquendane sit honestas propter utilitatis magnitudinem (nam id quidem improbum est), sed illud, possitne id, quod utile videatur, fieri non turpiter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 50:1)
Cum autem consilium hoc principes cepissent, cognationem Superbi nomenque Tarquiniorum et memoriam regni esse tollendam, quod erat utile, patriae consulere, id erat ita honestum, ut etiam ipsi Collatino placere deberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 50:4)
cui cum visum esset utilius solum quam cum altero regnare, fratrem interemit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 51:1)
Omisit hic et pietatem et humanitatem, ut id, quod utile videbatur neque erat, assequi posset, et tamen muri causamopposuit, speciem honestatis nec probabilem nec sane idoneam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION