라틴어 문장 검색

quid valet igitur illa eloquentissimi viri, L. Crassi, copiosa magis quam sapiens oratio eripite nos ex servitute?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장 1:1)
si cotidie fraudas, decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis, si socios spolias, aerarium expilas, si testamenta amicorum ne exspectas quidem atque ipse supponis, haec utrum abundantis an egentis signa sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 1:5)
etenim si isti callidi rerum aestimatores prata et areas quasdam magno aestimant, quod ei generi possessionum minime quasi noceri potest, quanti est aestimanda virtus, quae nec eripi nec subripi potest, neque naufragio neque incendio amittitur, nec tempestatum nec temporum perturbatione mutatur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 5:3)
quae eripi non possunt eis quae possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 4:6)
rursusque oratio tum iracundiam restinguens, turn metum eripiens, tum exsultantem laetitiam comprimens, tum aegritudinem abstergens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 4:6)
Quam ob rem hortor omnis, qui facere id possunt, ut huius quoque generis laudem iam languenti Graeciae eripiant et transferant in hanc urbem, sicut reliquas omnis, quae quidem erant expetendae, studio atque industria sua maiores nostri transtulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 5:1)
eriget ipse se, suscitabit, instruet, armabit, ut tamquam hosti sic obsistat dolori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 51:5)
Eripiamus huic aegritudinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:3)
noctu ambulabat in publico Themistocles, quod somnum capere non posset, quaerentibusque respondebat Miltiadis tropaeis se e somno suscitari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 44:3)
hic igitur error est eripiendus, haec detrahenda opinio atque ut in malis opinatis tolerabilia, sic in bonis sedatiora sunt efficienda ea quae magna et laetabilia ducuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 65:3)
| Ceterum ut pariter movimus dextros gressus, servus nobis despoliatus procubuit ad pedes ac rogare coepit, ut se poenae eriperemus:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:10)
Quod si hoc fecerit, eripiat Norbano totum favorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:32)
Eripe me latroni cruento et qualibet saevitia paenitentiam iudicis tui puni.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:5)
neque enim fortuna malignior unquam eripiet nobis quod prior hora dedit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 11:8)
Eripit undis aut premit eversam periturus navita puppem.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 31:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION