라틴어 문장 검색

nam est aliquis, ac nescio an maximus, etiam ex secretis studiis fructus ac tum pura voluptas litterarum, cum ab actu, id est opera, recesserunt et contemplatione sui fruuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 316:1)
metaphora quoque Cicero lusit, cum, Vatinii morte nuntiata, cuius parum certus dicebatur auctor, interim, inquit, usura fruar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 177:4)
verum illi persuasione sua fruantur, qui hominibus, ut sint oratores, satis putant nasci;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 158:1)
mox, quanquam per singulas prope partes labor cresceret, ne perderem, quae iam effecta erant, per omnes difficultates animo me sustentavi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 2:4)
Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 1장5)
Verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장13)
Sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta est, rursus res publica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat ac, sicuti effeta parente, multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus fuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장8)
Sed milites Iugurthini, paulisper ab rege sustentati, postquam maiore vi hostes urgent, paucis amissis profugi discedunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장11)
Denique Romani ueteres novique ... Et ob ea scientes belli, si quos locus aut casus coniunxerat, orbis facere atque ita ab omnibus partibus simul tecti et instructi hostium vim sustentabant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장13)
At Iugurtha, dum sustentare suos et prope iam adeptam victoriam retinere cupit, circumventus ab equitibus, dextra sinistraque omnibus occisis solus inter tela hostium vitabundus erumpit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장12)
Seneca Lucilio suo salutem Persevera ut coepisti et quantum potes propera, quo diutius frui emendato animo et conposito possis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 41)
Frueris quidem etiam dum emendas, etiam dum conponis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 1:1)
Iam fructu artis suae fruitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 7:5)
ipsa fruebatur arte, cum pingeret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 7:6)
" Is maxime divitiis fruitur, qui minime divitiis indiget.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION