라틴어 문장 검색

idque omnem pituitam ubique sustinet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장403)
Quaedam etiam nigrities est, quae non sentitur, sed serpit ac, si sustinuimus, usque ad vesicam endit, neque succurri postea potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장81)
id vel calido pane vel cera subinde calfacta foveri oportet sic, ne nimius is calor sit sed facile ea parte sustineatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장15)
In his ver expectandum est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestatibus, nondum ortis frigoribus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장56)
ad quem cum ventum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest, quia prementi nihil renititur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장215)
Nam si alte est, prementi non cedit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장4)
at caro durior est, semperque etiam resupinato corpore tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장23)
Umor autem si premitur, circumfluit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장25)
tum imam basem eius atramento notare, resupinatoque homine digitis tumorem eum premere, ut, si quid delapsum non est, manu cogatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장42)
Si inter summam mediamque tunicam est, cum digitis duobus pressimus, paulatim umor inter eos . . . revertens subit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장53)
eae vero, quae mediae imaeve tunicae insident, ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam visui subiectae sunt, praeterquam quod et tumoris aliquid est pro venarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur ac per ipsos venarum toros inaequale est et, qua parte id est, testiculus magis iusto dependet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장63)
Si parvolum est, quod nocet, modice, ut tertia pars integra ad sustinendum testiculum infra relinquatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장35)
Si tamen id incidit, super ventrem mulieris duplici panniculo iniecto, valens homo non inperitus a sinistro latere eius debet adsistere et super imum ventrem eius duas manus inponere alteraque alteram premere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장36)
Quotiens autem infans protractus est, tradendus ministro est, ut is eum supinis manibus sustineat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장42)
et utique per primos dies sorbitionibus eum sustinere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION