라틴어 문장 검색

Apud L. Mallium, qui optimus pictor Romae habebatur, Servilius Geminus forte coenabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 10:2)
Romae, si vis, habebit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 11:3)
Intraverat Romam simillimus Caesari et in se omnium ora converterat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 20:2)
Dic mihi, adolescens, fuit aliquando mater tua Romae?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 20:4)
Ob haec et alia manu missus et maiore cura eruditus, cum mimos conponeret ingentique adsensu in Italiae oppidis agere coepisset, productus Romae per Caesaris ludos, omnes qui tunc scripta et operas suas in scenam locaverant provocavit, ut singuli secum posita invicem materia pro tempore contenderent.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 7:1)
Romae autem Victoris Herculis aedes duae sunt, una ad portam Trigeminam, altera in foro Boario.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 10:2)
Mos erat, inquit, Hesperio in Latio, quem protinus urbes Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum Roma colit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 8:2)
Nunc maxima rerum Roma colit,
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 10:4)
Nunc maxima rerum Roma colit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 14:9)
Nam propterea ipsi Romani et deum in cuius tutela urbs Roma est et ipsius urbis Latinum nomen ignotum esse voluerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 3:1)
EIQUE POPULO CIVITATI METUM FORMIDINEM OBLIVIONEM INICIATIS, PRODITIQUE ROMAM AD ME MEOSQUE VENIATIS, NOSTRAQUE VOBIS LOCA TEMPLA SACRA URBS ACCEPTIOR PROBATIORQUE SIT, MIHIQUE POPULOQUE ROMANO MILITIBUSQUE MEIS PRAEPOSITI SITIS UT SCIAMUS INTELLIGAMUSQUE.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 8:1)
Nam, ut primum de frondis genere dicamus, constat quidem nunc lauro sacrificantes apud aram Maximam coronari, sed multo post Romam conditam haec consuetudo sumpsit exordium, postquam in Aventino Lauretum coepit virere, quam rem docet Varro Humanarum libro secundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 3:3)
Nec rarus hic Romae piscis, ut peregre accitus, erat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 10:1)
Cumque auctoritatem novae legis aucta necessitas imploraret, post annum vicesimum secundum legis Orchiae Fannia lex data est, anno post Romam conditam secundum Gelli opinionem quingent­esimo nonagesimo secundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 3:2)
Ipse autem unio cuius fuerit magnitudinis inde colligi poterat, quod qui superfuit postea victa regina et capta Aegypto Romam delatus dissectusque est, et factae ex una margarita duae, inpositaeque simulachro Veneris, ut monstruosae magnitudinis, in templo quod Pantheum dicitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION