라틴어 문장 검색

atque in pari stultitia sunt, quos signa, quos tabulae, quos caelatum argentum, quos Corinthia opera, quos aedificia magnifica nimio opere delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 1:9)
Aetionis tabula te stupidum detinet aut signum aliquod Polycleti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 2:4)
illi aurata tecta in villis et sola marmorea facienti et signa, tabulas, supellectilem et vestem infinite concupiscenti non modo ad sumptum ille est fructus, sed etiam ad faenus exiguus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 3:5)
Multum enim differt in arcane positum sit argentum an in tabulis debeatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 6:2)
Si ea mulier testamentum fecit quae se capite numquam deminuit, non videtur ex edicto praetoris secundum eas tabulas possessio dari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 1:2)
Adiungitur enim, ut secundum servorum, secundum exsulum, secundum puerorum tabulas possessio videatur ex edicto dari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 1:3)
ab adiunctis autem posui equidem exemplum paulo ante, multa adiungi, quae suscipienda essent si statuissemus ex edicto secundum eas tabulas possessionem dari, quas is instituisset cui testamenti factio nulla esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 5:1)
4 opus suum constanter nominet, dubium esse non potest quin sic illud inscribere voluerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말32)
itaque brevitatis tantum studio tribuendum est quod veteres auctores in afferendis his libris plerumque verbum 'disputationes' omittunt,) licet etiam archetypum X e quo codices nostri fluxerunt ad eorum consuetudinem inscriptum fuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말33)
quid enim Phidias sui similem speciem inclusit in clupeo Minervae, cum inscribere non liceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 33:12)
nostri philosophi nonne in is libris ipsis, quos scribunt de contemnenda gloria, sua nomina inscribunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 33:14)
nam in illo libro, qui inscribitur Menon, pusionem quendam Socrates interrogat quaedam geometrica de dimensione quadrati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 56:3)
et hic nimirum est lessus, quem duodecim tabulae in funeribus adhiberi vetuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 55:5)
qui ita sit adfectus, eum dominum esse rerum suarum vetant duodecim tabulae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:16)
quamquam id quidem etiam duodecim tabulae declarant, condi iam tum solitum esse carmen;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION