라틴어 문장 검색

Alia tempestas Aeneae hic et illic Ulixis, numerosis ambae versibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 1:1)
Ollis caeruleus supra caput adstitit imber Noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 1:2)
Sive errore viae seu tempestatibus acti, Qualia multa mari nautae patiuntur in alto.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 2:3)
Nam post praecepta, quae natura res dura est, ut legentis animum vel auditum novaret, singulos libros acciti extrinsecus argumenti interpositione conclusit, primum de signis tempestatum, de laudatione rusticae vitae secundum, et tertius desinit in pestilentiam pecorum, quarti finis est de Orpheo et Aristaeo non otiosa narratio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 5:2)
Addit Mysiae nominatim Gargara, quod ea urbs posita in imis radicibus Idae montis defluentibus inde humoribus inrigetur, possique videri solstitiales imbres non magnopere desiderare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 15:1)
— Ac ferreus ingruit imber.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 52:1)
Hastati spargunt hastas, fit ferreus imber
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 52:3)
Quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat Sponte sua, satis id placabat pectora donum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 65:3)
Praesertim cum tempestas adridet et anni Tempora conspergunt viridantes floribus herbas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 5:4)
Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est Tempestas totoque auctumni incanduit aestu, Et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 7:3)
Sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 23:4)
Sed tamen interdum magno quaesita labore, Cum iam per terras frondent, atque omnia florent, Aut nimiis torrens fervoribus aethereus sol, Aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae, Flabraque ventorum violento turbine vexant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 29:3)
In principio Aeneidos tempestas describitur, et Venus apud Iovem quaeritur de periculis filii, et Iuppiter eam de futurorum prosperitate solatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 31:1)
Illic enim aeque Venus Troianis tempestate laborantibus cum Iove queritur, et secuntur verba Iovis filiam consolantis spe futurorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 31:3)
Undique conveniunt, velut imber, tela tribuno:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION