라틴어 문장 검색

eadem aestate in Bruttiis Clampetia a consule vi capta, Consentia et Pandosia et ignobiles aliae civitates voluntate in dicionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 528:1)
eadem aestate qua haec decreta Romae et in Africa gesta sunt P. Quinctilius Varus praetor et M. Cornelius proconsul in agro Insubrum Gallorum cum Magone Poeno signis conlatis pugnarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 240:1)
haec ea aestate ab Romanis Philippoque gesta terra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 499:1)
a Corcyra eiusdem principio aestatis cum L. Apustio legato profecta Maleo superato circa Scyllaeum agri Hermionici Attalo regi coniuncta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 499:2)
haec ea aestate terra marique adversus Philippum sociosque eius ab consule et legato Romanis adiuvantibus rege Attalo et Rhodiis gesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 545:1)
vicissetque ea sententia, ni timuisset, ne, cum a mari longius recessisset, emisso e manibus hoste, si, quod antea fecerat, solitudinibus silvisque se tutari rex voluisset, sine ullo aestas extraheretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 106:1)
haec ea aestate ab Romanis in Graecia terra marique gesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 331:1)
eadem aestate equites ducenti et elephanti decem et tritici modium ducenta milia ab rege Masinissa ad exercitum qui in Graecia erat pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 353:1)
nunc prope in hiberna profectum ita comparare dici bellum, ut nisi successor impediat, perfecturus aestate proxima videatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 367:1)
Quinctius verum id futurum fuisse dicere, si aestas et tempus rerum gerendarum esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 470:1)
Antiochus cum priore aestate omnibus quae in Coele Syria sunt civitatibus ex Ptolomaei dicione in suam potestatem redactis in hiberna Antiocheam concessisset, nihilo quietiora ea ipsis aestivis habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 247:1)
veritus tamen ne qua earum navis nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se Cercinae visum, sacrificio apparari iusso magistros navium mercatoresque invitari iussit et vela cum antemnis ex navibus conrogari, ut umbraclum - media aestas forte erat - cenantibus in litore fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 573:1)
eadem aestate alter consul L. Valerius Flaccus in Gallia cum Boiorum manu propter Litanam silvam signis collatis secundo proelio conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 245:1)
consul reliquum aestatis circa Padum Placentiae et Cremonae exercitum habuit restituitque quae in iis oppidis bello diruta fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 247:1)
Rhodii, quo magis cessatum priore aestate erat, eo maturius aequinoctio verno eundem Pausistratum classis praefectum cum sex et triginta navibus miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 93:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION