라틴어 문장 검색

terere in hac turba, ut te solitudo delectet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 3:3)
An si litibus tererer, obstrictum esse me crederem obeunti vadimonia mea, nunc, quia mihi omne negotium omnis in studiis cura, minus obligor tanta sedulitate celebranti, in quo obligari ego, ne dicam solo, certe maxime possum?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 3:1)
Tam bene convenias, quam mecum convenit illi, Et digitum iusto commodus orbe teras!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 153)
Hanc Anien rapidis animosus vidit ab undis Raucaque de mediis sustulit ora vadis Atque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas, Ilia, ab Idaeo Laumedonte genus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 626)
sed tamen et tauri cervix oneratur aratro, frenaque magnanimi dente teruntur equi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:14)
haec erit admissa meta terenda rota.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:28)
non ego quaerentem vento dare vela iubebo, nec tibi, ut invenias, longa terenda via est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:36)
seu pedibus vacuis illi spatiosa teretur porticus, hic socias tu quoque iunge moras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:336)
sed tibi nec ferro placeat torquere capillos, nec tua mordaci pumice crura teras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:348)
sit coma, sit trita barba resecta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:358)
aut piper urticae mordacis semine miscent, tritaque in annoso flava pyrethra mero;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 45:3)
interior curru meta terenda meo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 47:2)
et dare mixta viro tritis aconita cicutis, accepto venerem munere siqua negat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 94:1)
nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu, nec magis est curvis Appia trita rotis, pectora quam mea sunt sene calcata malorum, et nihil inveni, quod mihi ferret opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 717)
pace tua, si pax ulla est tua, Pontica tellus, finitimus rapido quam terit hostis equo, pace tua dixisse velim, tu pessima duro pars es in exilio, tu mala nostra gravas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 13)

SEARCH

MENU NAVIGATION