라틴어 문장 검색

Fides gratuitum est Dei donum quod humilitatem animumque confidendi seque tradendi requirit, ut lucidum iter conspiciatur cum Deus et homines conveniunt, quod est historia salutis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 22:11)
Iesu historia plena est manifestatio Dei fiduciae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:6)
Christiani vero concretum ac potentem Dei amorem confitentur, qui in historia vere operatur eiusque finalem sortem statuit, qui amor conveniri potest, qui in Christi Passione, Morte ac Resurrectione cumulate revelatus est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:14)
Fides est in Deum, qui sic proximus est factus ut in nostram historiam intraverit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 28:3)
Fides tunc in christiano operatur, initio sumpto a recepto dono, ab Amore qui ad Christum trahit (cfr Gal 5,6) atque efficit ut iter Ecclesiae communicetur, in historia peregrinae ad consummationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:18)
Cogitari potest Graecam Bibliorum versionem, dum « esse firmum » cum « comprehendere » verteret, textum funditus immutavisse, biblica notione erga Deum fiduciae in Graecam comprehensionis rationem translata.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:13)
Attamen haec versio, quae sine dubio dialogum cum Hellenico cultu constituebat, a dynamica altaque vi Hebraici textus aliena non est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:14)
Etenim firmitudo quam Isaias regi pollicetur per Dei agentis eiusdemque unitatis comprehensionem transit, quam Ipse vitae hominis suique populi historiae tribuit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:15)
Nonne haec fuit – interrogatur – veritas quam magni totalitarismi praeterito saeculo sibi vindicarunt, veritas quidem quae propriam imponebat universalem opinationem ut concreta singuli historia contereretur?
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:7)
Cognitio fidei, siquidem ex amore Dei oritur qui Foedus ferit, est cognitio quae in historia iter illuminat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:3)
Ita quidem personalis revelabatur Deus Bibliorum, qui cum homine loqui, cum eo vivere eiusque iter in historia comitari valeret, praesentem se praebens tempore auditionis et responsionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 58:4)
Praeterea desiderium visionis totius mundi, et non solum fragmentorum historiae, perstat et in fine adimplebitur, cum homo, ut ait Sanctus Hipponensis, viderit et amaverit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 59:7)
Christiana confessio Iesu, unius Salvatoris, adfirmat totam lucem Dei in Ipso centrum ponere, in eius « vita luminosa », in qua et origo et consummatio historiae revelantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 64:6)
Cum fides ex occursu nascatur qui in historia evenit et iter nostrum in tempore illuminet, per saecula est transmittenda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:2)
Textus Graecus descripsit eam ut aquam pistèn, id est aquam « fidelem ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 80:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION