라틴어 문장 검색

absistunt turmae, suspectaque tellus omnibus, infidi miles vestigia campi circuit, atque avidae tristis locus ille ruinae cessat et inferni vitatur honore sepulcri, nuntius hortanti diversa in parte maniplos Adrasto, vix ipse ratus vidisse, Palaemon . advolat et trepidans - steterat nam forte cadenti proximus inspectoque miser pallebat hiatu -
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권68)
hic amor, hoc una timidi fortesque sequuntur nobilitare manus, infectaque sanguine tela coniugibus servant parvisque ostendere natis, sic ubi Maura diu populatum rura leonem, quem propter clausique greges vigilantque magistri, pastorum lassae debellavere cohortes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권94)
illa brevis requies, illo timida agmina lassam de campis egere fugam;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권108)
"victores Danaum - nec enim lux crastina longe, nec quae pro timidis intercessere tenebrae semper erunt - augete animos et digna secundis pectora ferte deis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권12)
ipsa illic magni thalamo desponsa Tonantis, expers conubii et timide positura sororem, lumine demisso pueri Iovis oscula libat simplex et nondum furtis offensa mariti, hoc tunc Argolicae sanctum velamine matres induerant ebur, et lacrimis questuque rogabant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권28)
"regem si tanta cupido condere, quae timidis belli mens, ede, Pelasgis, quid fracti exsanguesque parent;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권187)
poscunt fata senes, ardet palletque iuventus, atria femineis trepidant ululata querellis, flent pueri et flendi nequeunt cognoscere causas attoniti et tantum matrum lamenta trementes, illas cogit amor, nec habent extrema pudorem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권248)
"ibi gloria tantum ventosumque decus titulique in morte latentes, nec timidus te flecto parens:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권318)
"timida inclementia regum ista!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권374)
Squalidus ecce genas et inani vulnere pallens Ornytus - hic socio desertus ab agmine, tardat plaga recens - timido secreta per avia furto debile carpit iter fractaeque innititur hastae, isque ubi mota novo stupuit loca sola tumultu femineumque gregem, quae iam super agmina Lernae sola videt, non ille viam causasve requirit, quippe patent, maesto sed sic prior occupat ore:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권61)
Etiam gerunt cum timidis bellum somnia.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, E11)
Timidus vocat se cautum, parcum sordidus.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, T7)
Profecto tales timidi, non innocentes dicendi.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 487)
Pericla timidus etiam quae non sunt videt.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 59)
Qui paupertatem timet, quam timidus est!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 574)

SEARCH

MENU NAVIGATION