라틴어 문장 검색

non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset, clara mea tangi sidera posse manu, nec nos Enceladi dementia castra secuti in rerum dominos movimus arma deos, nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit, numina sunt telis ulla petita meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 26)
longa dies citius brumali sidere, noxque tardior hiberna solstitialis erit, nec Babylon aestum, nec frigora Pontus habebit, calthaque Paestanas vincet odore rosas, quam tibi nostrarum veniant oblivia rerum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 412)
huic tu cum placeas et vertice sidera tangas, scripta tamen profugi vatis habenda putas, scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis, et servat studii foedera quisque sui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 519)
Si vacat exiguum profugo dare tempus amico, o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades, dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra seu veri species seu fuit ille sopor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 31)
tu nostras audis inter convexa Iocatus sidera, sollicito quas damus ore, preces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 953)
nec te causas nescire sinemus, horrida Sarmaticum cur mare duret hiems, proxima sunt nobis plaustri praebentia formam et quae praecipuum sidera frigus habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1016)
scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras, curaque finitimos vincere maior erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권16)
admovere oculis distantia sidera nostris aetheraque ingenio supposuere suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권176)
non ut ferat Ossan Olympus, summaque Peliacus sidera tangat apex.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권178)
Interea Delphin clarum super aequora sidus tollitur et patriis exerit ora vadis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권255)
Sidere ab hoc ignis venienti nocte, Leonis qui micat in medio pectore, mersus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권361)
Proximus Hesperias Titan abiturus in undas gemmea purpureis cum iuga demet equis, illa nocte aliquis tollens ad sidera voltum dicet
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권42)
Continuata loco tria sidera, Corvus et Anguis et medius Crater inter utrumque iacet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권153)
dixit, et antiqui monumenta perennia facti, Anguis, Avis, Crater sidera iuncta micant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권172)
pro quo nunc dignum sidera munus habent, inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis nec violant timidi piscibus ora Syri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권304)

SEARCH

MENU NAVIGATION