라틴어 문장 검색

Phryges vero, qui campestribus locis sunt habitantes, propter inopiam silvarum egentes materiae eligunt tumulos naturales eosque medios fossura detegentes et itinera perfodientes dilatant spatia, quantum natura loci patitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장15)
item testacea spicata tiburtina sunt diligenter exigenda, ut ne habeant lacunas nec extantes tumulos, sed extenta et ad regulam perfricata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장19)
sed quae fuerat optima, attica, ideo nunc non habetur, quod Athenis argentifodinae cum habuerunt familias, tunc specus sub terra fodiebantur ad argentum inveniendum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 7장3)
Cum haec ita erunt pertemptata et, qua supra scripta sunt, signa inventa, tum deprimendus est puteus in eo loco, et si erit caput aquae inventum, plures circa sunt fodiendi et per specus in unum locum omnes conducendi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장36)
ex his autem qui non sunt aperti, sed aut saxis continentur, per angustas venas vehementia spiritus extruduntur ad summos grumorum tumulos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장7)
Sin autem medii montes erunt inter moenia et caput fontis, sic erit faciendum, uti specus fodiantur sub terra librenturque ad fastigium, quod supra scriptum est.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장9)
et si tofus erit aut saxum, in suo sibi canalis excidatur, sin autem terrenum aut harenosum erit, solum et parietes cum camara in specu struantur et ita perducatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장10)
Apollonia quoque cum circumsederetur et specus hostes fodiendo cogitarent sine suspicione intra moenia penetrare, id autem a speculatoribus esset Apolloniatibus renuntiatum, perturbati nuntio propter timorem consiliis indigentes animis deficiebant, quod neque tempus neque certum locum scire poterant, quo emersum facturi fuissent hostes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장36)
intra murum plures specus designavit et fodiendo terram progrediebatur extra murum dumtaxat extra sagittae missionem et in omnibus vasa aenea suspendit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장38)
ex his in una fossura, quae contra hostium specus fuerat, vasa pendentia ad plagas ferramentorum sonare coeperunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장39)
ita ex eo intellectum est, qua regione adversarii specus agentes intra penetrare cogitabant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장40)
Item Massilia cum oppugnaretur et numero supra XXX specus tum agerent, Massilitani suspicati totam quae fuerat ante murum fossam altiore fossura depresserunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장43)
ita specus omnes exitus in fossam habuerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장44)
quibus autem locis fossa non potuerat fieri, intra murum barathrum amplissima longitudine et amplitudine uti piscinam fecerunt contra eum locum, qua specus agebantur, eamque e puteis et e portu impleverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장45)
imo avditur tumulo ex imo tumulo, ut longe vox cum quodam defectu sonans auditu ipso miserabilior videretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 401)

SEARCH

MENU NAVIGATION