라틴어 문장 검색

Sunt denique aliæ munitiones, quæ ad defensionem principaliterfiunt, licet ex hijs etiam offensiones fieri valeant, ut sunt sagittæet balistæ et alia arma, quibus omnibus munitionibus domum tuam etcorpus, quod est domus animæ tuæ, melius quam per turres potesmunire.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 204:4)
cum enim sit effectus caelestis circuli et similitudo quaedam ipsius, sicut forma ordinis alicuius similis est ipsi causae ordinis eiusdem – et in caelesti circulo quoad nos infinita consideranda sunt, sicut stellae in numero et specie et virtutibus et situs earum in circulo declivi et extra ipsum et distantiae et coniunctiones et quantitas anguli, sub quo indicit radius, et pars fortunae et gradus lucidi et umbrosi in puteis et in turribus existentes et huiusmodi infinita quoad nos, videbitur etiam, quod effectus eius a nobis sciri non possit.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 2:2)
Ecce ego, inquit ad Hierusalem, pinxi muros tuos (Esai.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 2:4)
Muros pinxi, quibus hostem possimus avertere.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 2:8)
Habet anima muros suos, de quibus eminet, et de quibus ait:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:1)
His munitur muris, his obsessa defenditur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:4)
Et vere murus anima, quae praetendit in castris.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:5)
Bonus murus quem pinxit Dominus, sicut ipse ait:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:9)
In manibus meis pinxi muros tuos, et in conspectu meo es semper (Isai.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:10)
Bonas turres habet quae habet et de intelligibilibus verbum, et de moralibus disciplinam.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:17)
Sed sunt principatus aerii, et potestates mundi, qui nos velut de muro dejicere animae, vel impedire recte gradientes, vel ad altiora tendentes quaerunt deponere, et ad terrena revocare.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:1)
Vitiorum succincta comitatu et quodam nequitiarum choro circumfusa, dux criminum, talibus verborum machinis murum mentis aggreditur humanae:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:5)
Et ideo Dominus in Evangelio inanem populorum gentilium miseratus laborem, qui lateres construerent lutulentae superstitioni, et voluptati corporis dediti, solidum fidei murum aedificare non possent, velut ad quosdam asinae fetus locutus ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:7)
quia destituitur grex juvenum muro senili.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:12)
sicut etiam boni custodis praesentia ibi frequentior, ubi muri fragiliores.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION