라틴어 문장 검색

esto, matris enim ex utero quod destrueretur habebat, sed quod morte brevi materna ex parte solutum est maiestate Patris vivum lux tertia reddit, vidisti angelicis comitatum coetibus alte ire meum, cuius servor munimine, templum, illius aeternae suspendunt culmina portae, ac per inacccssas scalarum gloria turres tollitur et gradibus lucet via candida summis, at tua congcstae tumulant holocausta ruinae, quid mereare Titus docuit, docuere rapinis Pompeianae acies, quibus exstirpata per omnes terrarum pelagique plagas tua membra feruntur.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3169)
exceptus inde beluinis faucibus, alvi capacis vivus hauritur specu.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium27)
"si potui manibus Gallorum excisa levare de cinerum squalore caput, redeunte Camillo signa renidenti fumans si fronte recepi, si potui miseras sertis redimire ruinas et male pendentes lauro praecingere turres, quo te suscipiam gremio, fortissime princeps?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2246)
quid iuvat aequoreum pelago cedente profundum pulverea calcasse via, cum conscia ponti saxa sub ignoto patuerunt prodita caelo aruit et medio sitiens in gurgite limus, si victor virtute Dei mediasque tenebras luce columnari scindens exercitus olim perdidit inventi vallem botryonis opimam, si nescit versare solum, cui melle perenni glaeba fluens niveos permiscet lactea rivos, si domitam Ierichon lituis atque aere canoro rursus in antiquos patitur consurgere muros, si ripis reflui Iordanis pellitur et iam deserit adscriptam dimensa in iugera sortem, denique si structam tantis sudoribus urbem et quae nubigenas transcendunt culmina nimbos defensare nequit, si nescit quis lapis ille est hostibus obsistens et inexpugnabile turris praesidium, quem non aerato machina rostro arietat insiliens, nec ferrea verbera quassant?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1121)
meliora favens largire precanti dona animae quandoque meae, cum corporis huius liquerit hospitium nervis, cute, sanguine, felle, ossibus exstructum, corrupta quod incola luxu heu nimium conplexa fovet, cum flebilis hora clauserit hos orbes, et conclamata iacebit materies oculisque suis mens nuda fruetur, ne cernat truculentum aliquem de gente latronum inmitem, rabidum, vultuque et voce minaci terribilem, qui me maculosum aspergine morum in praeceps, ut praedo, trahat nigrisque ruentem inmergat specubus, cuncta exacturus ad usque quadrantem minimum damnosae debita vitae, multa in thensauris Patris est habitatio, Christe, disparibus discreta locis, non posco beata in regione domum;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1243)
"deprome thesauros, malis suadendo quos praestrigiis exaggeratos obtines, nigrante quos claudis specu."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.27)
hic obseratis vectibus densae specum caliginis splendore lucis advenae micuisse clausum viderat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.106)
his dictis adeunt specum reorum, exercent ibi mysticum lavacrum, et purgamen aquae stupent tenebrae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.13)
manere salvam vocis harmoniam probe non posse, inani concavo verba exprimi, quae concrepare ligula moderatrix facit, esto ut resultet spiritus vacuo specu, echo sed extat inde, non oratio.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1410)
huius in occultum gradibus via prona reflexis ire per anfractus luce latente docet, primas namque fores summo tenus intrat hiatu inlustratque dies limina vestibuli, inde ubi progressu facili nigrescere visa est nox obscura loci per specus ambiguum, occurrunt celsis 1 inmissa foramina tectis, quae iaciant claros antra super radios, quamlibet ancipites texant hinc inde recessus arta sub umbrosis atria porticibus, at tamen excisi subter cava viscera montis crebra terebrato fornice lux penetrat, sic datur absentis per subterranea solis cernere fulgorem luminibusque frui.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.44)
vix capiunt patuli populorum gaudia campi, haeret et in magnis densa cohors spatiis, angustum tantis illud specus esse catervis haud dubium est, ampla fauce licet pateat, stat sed iuxta aliud, quod tanta frequentia templum tunc adeat cultu nobile regifico, parietibus celsum sublimibus atque superba maiestate potens muneribusque opulens.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.54)
clausus in his specubus sanctus Cyprianus et eatena nexus utramque manum nomen Patris invocat supremi:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.20)
conspectu in ipso condita turrium servat salutem virgo Quiritium, nec non et ipsos protegit advenas puro ac fideli pectore supplices.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis2)
Dardanidae contra turris ac tota domorum culmina convellunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 18:4)
Turrim in praecipiti stantem summisque sub astra eductam tectis, unde omnis Troia videri et Danaum solitae naves et Achaia castra, adgressi ferro circum, qua summa labantis iuncturas tabulata dabant, convellimus altis sedibus, impulimusque;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION