라틴어 문장 검색

Ipsum etiam proprio certamina festa labore dignari et tumulo supremum hunc addere honorem hortantur proceres ac, ne victoria desit una ducum numero, fundat vel Lyctia cornu tela rogant, tenui vel nubila transeat hasta, obsequitur gaudens, viridique ex aggere in aecum stipatus summis iuvenum descendit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권356)
"propere monitus iramque parentis ede, nihil parcens, nempe olim accendere iussus Inachias acies atque omne, quod Isthmius umbo distinet et raucae circumtonat ira Maleae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권3)
nil falsum trepidis, ut vero amentibus ipse incidit et sacrae circum fastigia vallis turbine praevectus rapido ter sustulit hastam, ter concussit equos, clipeum ter pectore plausit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권59)
"nam tergo numquam metus, hasta vetustum silvarum decus, emissae cui pervia semper armaque corporaque et numquam manus inrita voti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권157)
venit hasta per armos Tydeos et laevum iuveni transverberat inguen labentemque adfigit equo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권308)
iactanti talia frustra turbidus aeria Capaneus occurrit in hasta, qualis ubi primam leo mane cubilibus atris erexit rabiem et saevo speculatur ab antro aut cervum aut nondum bellantem fronte iuvencum, it fremitu gaudens, licet arma gregesque lacessant venantum, praedam videt et sua volnera nescit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권325)
et simul hastam expulit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권334)
iam fraxineum demiserat hastae robur, et excussis apparuit infula cristis - , Alcathoum saxo, cui circum stagna Carysti et domus et coniunx et amantes litora nati vixerat ille diu pauper scrutator aquarum, decepit tellus, moriens hiemesque notosque laudat et experti meliora pericula ponti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권347)
non secus ingentique viro magnoque gravatus temo deo nunc hoc, nunc illo in sanguine fervet, ipse sedens telis pariterque ministrat habenis Delius, ipse docet iactus adversaque flectit spicula fortunamque hastis venientibus aufert, sternuntur terra Melaneus pedes, Antiphus alto nil defensus equo, genitusque Heliconide nympha Action, caesoque infamis fratre Polites, conatusque toris vittatam attingere Manto Lampus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권359)
tunc ipse furens in morte relicta spicula et e mediis exstantes ossibus hastas avellit, strident animae currumque sequuntur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권362)
exciderunt irae, nutantia Agunt tela solo, dubiasque vagi nituntur in hastas comminus inque vicem viso pallore recedunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권384)
"tunc etiam media de morte timendum hostibus infestaque abeuntem vidimus hasta, et nunc te quis casus habet?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권99)
tenet in capulis hastisque paratas ira manus animusque ultra thoracas anhelus conatur, galeaeque tremunt horrore comarum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권163)
Iamque ruunt, primusque virum concurrere pulvis incipit, et spatiis utrimque aequalibus acti adventant mediumque vident decrescere campum, iam clipeus clipeis, umbone repellitur umbo, ense minax ensis, pede pes et cuspide cuspis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권167)
Principium pugnae turmas Asopius Hypseus Oebalias - namque hae magnum et gentile tumentes Euboicum duris rumpunt umbonibus agmen - reppulit erepto cunei ductore Menalca.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권179)

SEARCH

MENU NAVIGATION