라틴어 문장 검색

sin hac appellatione verba ipsa significari putamus, nihil haec sine rerum substantia faciunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 334:4)
est etiam alia in duos dividendi status ratio, quae docet, aut de substantia controversiam esse, aut de qualitate;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 122:1)
de substantia est coniectura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 123:1)
Sed dissimulare qui possum, quid ille gratiae in vultu, quid iucunditatis in sermone, quos ingenii igniculos, quam substantiam placidae et (quod scio vix posse credi) iam tum altae mentis ostenderit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 8:2)
nam et substantia eius sub oculos venit, ut non possit quaeri, an sit, quomodo an ultra oceanum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 76:1)
sunt qui neglecto rerum pondere et viribus , si vel inania verba in hos modos depravarunt, summos se iudicent artifices ideoque non desinant eas nectere, quas sine substantia sectari tam est ridiculum quam quaerere habitum gestumque sine corpore.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 254:1)
Et haec autem, quae non sunt, rerum natura conplectitur, quae animo succurrunt, tamquam Centauri, Gigantes et quicquid aliud falsa cogitatione formatum habere aliquam imaginem coepit, quamvis non habeat substantiam."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 15:4)
Ex hoc autem rerum ordo sedesque contexitur et unitas vitae per rectum itura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 35:6)
haec enim omnibus, quae ex quo velut exemplari traxit, formam suam inpressit, ut in unitatem illa conpetant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 8:6)
De isto videbimus, si quando valde vacabit, quae sit divitiarum, quae paupertatis substantia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 40:3)
Singula animalia singulas habere debent substantias;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 4:1)
Hanc societatem tolle, et unitatem generis humani, qua vita sustinetur, scindes ;
(세네카, 행복론, Liber IV 86:1)
tam diu ab isto periculo aberit hic populus, quam diu sciet ferre frenos, quos si quando abruperit vel aliquo casu discussos reponi sibi passus non erit, haec unitas et hic maximi imperii contextus in partes multas dissiliet, idemque huic urbi finis dominandi erit, qui parendi fuerit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 22:2)
Ita ne potest quidem ulla eius esse substantia, quod venit transitque celerrime in ipso usu sui periturum ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 35:6)
virtutes enim ibi esse debebunt, ubi consensus atque unitas erit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 42:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION