라틴어 문장 검색

nocte uero, quo commodior quies ueniat, non alienum est superinponere candidi panis interiorem partem ex uino subactam:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 10:2)
Id quoque Euelpidis, quod pyrron[a] appellabat, huc utile est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 43:1)
Atque alia quoque utilia sunt, quae ad extenuandam aspritudinem fiunt, de qua protinus dicam.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 51:4)
Commodissimum tamen est balsami partem unam et olei ueteris aut cypri partes duas, mellis quam acerrimi partes tres miscere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 62:2)
Vtilia huc quoque medicamenta sunt, quaeque ad caliginem proxime quaeque ad extenuandas cicatrices supra comprehensa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 62:3)
- Nihil commodius est quam sanguine uel columbae uel palumbi uel hirundinis inunguere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 69:3)
Sed id tamen inuolutum in lanula demitti commodius est, quia sic dente seruato dolorem leuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 6:4)
Vtile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum umorem continere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 4:9)
Quod tamen in labris ideo non est necessarium, quoniam excidere commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 4:2)
si aduersa ualetudine, illud inimicum est maturarique et quam primum aperiri commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 16장 1:6)
Idem autem per se etiam ad fistulas utile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 9:3)
In hoc autem casu neque acribus cibis utendum est neque asperis neque aluum conprimentibus, ne aridum quidem quicquam satis utile est nisi admodum paulum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 20:3)
ideoque excidere commodius est, maxime si circa articulos maiores id euenerit, cubantemque aegrum fluens aluus exhaurit neque per alimenta quicquam corpori accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 6:3)
Si uero plus est, per quod telo reuertendum quam quod perrumpendum est, iamque uenas neruosaque id transit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 2:1)
Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION