라틴어 문장 검색

quorum concentus quanto est vehementior, tantum Romana in bellis gloria ceteris praestat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 345:3)
nec solum in iis operibus, in quibus plurium conatus praeeunte aliqua iucunda voce conspirat, sed etiam singulorum fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 347:2)
porro, ut frequenter experti sumus, minus adficit sensus fatigatio quam cogitatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 412:3)
cum interim et hic frequenter suis viribus ipse prosternitur, et illum vehementis impetus excipit adversarii mollis articulus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 174:2)
nam quidam vehementer in invehi solent, et, quod sit indignissimum, in accusationem orationis utuntur orandi viribus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 249:2)
interim tamen et est prooemio necessarius sensus aliquis, et hic acrior fit atque vehementior ad personam derectus alterius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 73:1)
quod facilius cognoscet, si quis totam illam partem vehementissimam, cuius haec forma est, habes igitur, Tubero, quod est accusatori , et cetera convertat ad iudicem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 76:2)
sed reficit quoque audientem certo singularum fine, non aliter quam facientibus iter multum detrahunt fatigationis notata inscriptis spatia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 272:3)
si acri et vehementi fuerit usus oratione, eandem rem nostris verbis mitioribus proferamus, ut Cicero de Cornelio, codicem ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 313:2)
nam ut est longe vehementissimus hic, cum invaluit, adfectus, ita, si nihil efficit, tepet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 62:1)
in altero vehementer commotos, in altero lenes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 83:5)
huic diversa virtus, quae risum iudicis movendo et illos tristes solvit adfectus et animum ab intentione rerum frequenter avertit et aliquando etiam reficit et a satietate vel a fatigatione renovat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 110:1)
quod Cicero vehementissime multis orationibus tractat, praecipue tamen pro Vareno, qui omnibus aliis premebatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 106:2)
nam, cum sit rectum, facile est, prodesse , vehementius apud Ovidium Medea dicit, servare potui;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 189:5)
incipiamus enim ab iis, quibus acrior ac vehementior fit probatio, quod primo loco posuimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 53:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION