라틴어 문장 검색

Invenio imagines, quibus si quis nos uti vetat et poetis illas solis iudicat esse concessas, neminem mihi videtur ex antiquis legisse, apud quos nondum captabatur plausibilis oratio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 6:2)
Vetas me caelo interesse, id est iubes me vivere capite demisso?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 20:6)
Adice, quod licet cavere venturum et obsistere inminenti remediis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 12:2)
" inquit, " non nocet gubernatori ea res, quae illum tenere portum vetat, quae conatus eius inritos efficit, quae aut refert illum aut detinet et exarmat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 34:2)
Vetuit parere opinionibus falsis et quanti quidque esset, vera aestimatione perpendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 34:4)
At haec, quae artem vitae professa est, nulla re, quo minus se exerceat, vetari potest;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 8:3)
sciet pro amicis desudandum esse ad extremum usque sudorem, sed deliciae vetabunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 37:9)
Hoc in omnibus rebus accidet nobis, nisi eximuntur, quae reprendunt animos et detinent et periclitari conarique totos vetant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 46:4)
Accendere aliquem lucernas sabbatis prohibeamus, quoniam nec lumine di egent et ne homines quidem delectatur fuligine, vetemus salutationibus matutinis fungi et foribus adsidere templorum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 47:2)
humana ambitio istis officiis capitur, deum colit qui novit, vetemus lintea et strigiles Iovi ferre et speculum tenere Iunoni;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 47:3)
Puta autem me vetare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 15:5)
hinc animum iugo premit cupido turpis et vinci vetat:
(세네카, 아가멤논 3:18)
nam certa fari sors maris dubii vetat.
(세네카, 아가멤논 8:10)
Pelopis hinc oras tui et Isthmon, arto qui recurvatus solo Ionia iungi maria Phrixeis vetat, hinc scelere Lemnon nobilem et Calchedona tardamque ratibus Aulida:
(세네카, 아가멤논 10:65)
morte fecundum domuit draconem vetuitque collo pereunte nasci, geminosque fratres pectore ex uno tria monstra natos stipite incusso fregit insultans, ' duxitque ad ortus Hesperium pecus, Geryonae spolium triformis.
(세네카, 아가멤논 15:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION