라틴어 문장 검색

quam copiose ac varie vexavit antiquos!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 24장 1:3)
quis ignorat utilius ac melius esse frui pace quam bello vexari?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 7:1)
Iam vero contiones assiduae et datum ius potentissimum quemque vexandi atque ipsa inimicitiarum gloria, cum se plurimi disertorum ne a Publio quidem Scipione aut Sulla aut Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 40장 1:1)
quam provinciam tuemur nisi spoliatam vexatamque?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 2:3)
sine apparatu, sine blandimentis expellunt famem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 23장 1:4)
Galbae corpus diu neglectum et licentia tenebrarum plurimis ludibriis vexatum dispensator Argius e prioribus servis humili sepultura in privatis eius hortis contexit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장1)
magistra libidinum Neronis, transgressa in Africam ad instigandum in arma Clodium Macrum, famem populo Romano haud obscure molita, totius postea civitatis gratiam obtinuit, consulari matrimonio subnixa et apud Galbam Othonem Vitellium inlaesa, mox potens pecunia et orbitate, quae bonis malisque temporibus iuxta valent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 73장2)
fames in vulgus inopia quaestus et penuria alimentorum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장5)
eo properantius Alexandriam pergit, ut fractos Vitellii exercitus urbemque externae opis indigam fame urgeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장7)
en ego praefectus unius cohortis et Canninefates Batavique, exigua Galliarum portio, vana illa castrorum spatia excidimus vel saepta ferro fameque premimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장7)
plures quam iussum erat profecti palam in agmine fremebant, non se ultra famem, insidias legatorum toleraturos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장10)
aliter nihil spei, famem ferrumque et extrema passuros.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장12)
quos ubi aspexerint, redituram in animos formidinem, fugam famemque ac totiens captis precariam vitam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장13)
longam olim famem crebris adhuc ieiuniis fatentur, et raptarum frugum argumentum panis Iudaicus nullo fermento detinetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장6)
neque enim dignum videbatur famem hostium opperiri, poscebantque pericula, pars virtute, multi ferocia et cupidine praemiorum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION