라틴어 문장 검색

Instat Mnestheus acerque Serestus, quos pater Aeneas, siquando adversa vocarent, rectores iuvenum et rerum dedit esse magistros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 7:2)
"Di patrii, quorum semper sub numine Troia est, non tamen omnino Teucros delere paratis, cum talis animos iuvenum et tam certa tulistis pectora.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:2)
quos omnis euntis primorum manus ad portas iuvenumque senumque prosequitur votis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:38)
" Multa virum solido argento perfecta relinquunt armaque craterasque simul pulchrosque tapetas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:29)
Qua vi iuvenem, quibus audeat armis eripere?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:20)
simul ora virum praefixa movebant, nota nimis miseris atroque fluentia tabo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 16:5)
Unus homo et vestris, o cives, undique saeptus aggeribus tantas strages inpune per urbem ediderit, iuvenum primos tot miserit Orco?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:5)
sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae gorytique leves umeris et letifer arcus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 8:2)
Sescentos illi dederat Populonia mater expertos belli iuvenes, ast Ilva trecentos insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 8:5)
Tu quoque, flaventem prima lanugine malas dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, Dardania stratus dextra, securus amorum, qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres, ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci progenies, septem numero, septenaque tela coniciunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:10)
" Et laevo pressit pede talia fatus exanimem, rapiens immania pondera baltei impressumque nefas, una sub nocte iugali caesa manus iuvenum foede thalamique cruenti, quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:40)
validum namque exigit ensem per medium Aeneas iuvenem totumque recondit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:12)
Stant lecti circum iuvenes:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 34:3)
nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis debentem vano maesti comitamur honore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 2:8)
Harum unam iuveni supremum maestus honorem induit arsurasque comas obnubit amictu, multaque praeterea Laurentis praemia pugnae aggerat et longo praedam iubet ordine duci.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION