라틴어 문장 검색

Dixi de is uulneribus, quae maxime per tela inferuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 1:1)
itaque si uehemens uulnus est, cucurbitula admouenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 1:4)
si ne id quidem est, quodlibet non pingue ex is, quae recentibus uulneribus accommodantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 2:3)
Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si manus uulneri inponitur superque id duobus digitis uerberatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 2:4)
ac salsamentum quoque recte super id uulnus deligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 2:6)
deinde si locus neque neruosus neque musculosus est, uulnus id adurendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 3:2)
Tum usto quidem uulneri superimponenda quae ceteris ustis sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 3:4)
Solet autem ex eo uulnere, ubi parum occursum est, aquae timor nasci (hydrophobas Graeci appellant), miserrimum genus morbi, in quo simul aeger et siti et aquae metu cruciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 5:1)
- Igitur in primis super uulnus id membrum deligandum est, non tamen nimium uehementer, ne torpeat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 7:3)
Neque alienum est ante scalpello circa uulnus incidere, quo plus uitiati iam sanguinis extrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 7:6)
si ne id quidem est, homo adhibendus est, qui id uulnus exsugat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 8:2)
Nam uenenum serpentis, ut quaedam etiam uenatoria uenena, quibus Galli praecipue utuntur, non gustu, sed in uulnere nocent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 8:4)
Ergo quisquis exemplum Psylli secutus id uulnus exsuxerit, et ipse tutus erit et tutum hominem praestabit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 9:3)
Si neque qui exsugat neque cucurbitula est, sorbere oportet ius anserinum uel ouillum uel uitulinum et uomere, uiuum autem gallinaceum pullum per medium diuidere et protinus calidum super uolnus imponere, sic ut pars interior corpori iungatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 10:2)
Facit id etiam haedus agnusue discissus, et calida eius caro statim super uolnus imposita.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION