라틴어 문장 검색

hunc casum eius subsequitur tussis bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장5)
Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leviter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo vexatur, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장21)
Ubi inveteravit malum, venter et crura pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장11)
Ergo et super pectus ponetur sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem evocet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 23장4)
quorundam trux vultus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장76)
Fit maxime in pectore aut lateribus aut eminentibus partibus, praecipueque in plantis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장98)
si inferior, a pectore;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장20)
Sive autem unus, sive duo continent, super umeros eius suis pectoribus incumbunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장33)
inde VI inferiores usque ad imum pectus perveniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장73)
eaque parte rursus in interiora leniter flexae committuntur cum osse pectoris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장76)
Prior autem pars est, quae a pectore est, posterior, quae a scapulis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장91)
Item, sive capitis sive pectoris os sive costa cariosa est, inutilis ustio est, et excidendi necessitas est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장30)
Longeque perniciosissimum est, quod in osse pectoris est, quia vix, etiam si recte cessit curatio, veram sanitatem reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장34)
Fere vero inter quartum decimum et unum et vicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장20)
Fereque id, quod a pectore est, . . . id, quod ab umero est, in posteriorem partem inclinatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION