라틴어 문장 검색

postero die creati sunt praetores L. Cornelius Scipio, M. Fulvius Nobilior, C. Scribonius, M. Valerius Messala, L. Porcius Licinus et C. Flaminius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 608:1)
principio anni quo L. Cornelius Q. Minucius consules fuerunt, terrae motus ita crebri nuntiabantur ut non rei tantum ipsius sed feriarum quoque ob id indictarum homines taederet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 616:1)
Cornelio Gallia, Minucio Ligures evenerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 620:2)
sortiti praetores C. Scribonius urbanam, M. Valerius peregrinam, L. Cornelius Siciliam, L. Porcius Sardiniam, C. Flaminius Hispaniam citeriorem, M. Fulvius Hispaniam ulteriorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 621:1)
adiecerunt etiam ut socii nominis Latini, qui in exercitu P. Cornelii Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 634:1)
missi P. Scipio Africanus et C. Cornelius Cethegus et M. Minucius Rufus audita inspectaque re omnia suspensa neutro inclinatis sententiis reliquere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 711:1)
id ut fieret Sextus Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus censores intervenerunt cum indignatione plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIV Periocha8)
nec dubium est quin omnis Hispania sublatura animos fuerit, ni alter praetor P. Cornelius Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 4:1)
eo victorem opulentum praeda exercitum P. Cornelius reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 12:2)
cum bellum Ligustinum ad Pisas constitisset, consul alter, L. Cornelius Merula, per extremos Ligurum fines exercitum in agrum Boiorum induxit, ubi longe alia belli ratio quam cum Liguribus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 32:1)
eodem fere tempore duorum consulum litterae allatae sunt, L. Corneli de proelio ad Mutinam cum Bois facto et Q. Minuci a Pisis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 55:1)
senatus C. Scribonio negotium dedit, ut duos legatos ex ordine senatorio mitteret ad L. Cornelium consulem, qui litteras collegae ad senatum missas deferrent ad eum et nuntiarent senatum, ni is ad magistratus subrogandos Romam veniret, potius quam Q. Minucium a bello integro avocaret, interregnum iniri passurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 59:1)
missi legati renuntiarunt L. Cornelium ad magistratus subrogandos Romam venturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 61:1)
de litteris L. Corneli, quas scripserat secundum proelium cum Bois factum, disceptatio in senatu fuit, quia privatim plerisque senatoribus legatus M. Claudius scripserat fortunae populi Romani et militum virtuti gratiam habendam, quod res bene gesta esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 62:1)
itaque L. Cornelius consul relicto ad exercitum M. Claudio Romam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 75:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION