라틴어 문장 검색

haec ea aestate ab Romanis Philippoque gesta terra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 499:1)
tum vero Atheniensium civitas, cui odio in Philippum per metum iam diu moderata erat, id omne in auxilii praesentis spem effudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 500:1)
rogationem extemplo tulerunt plebesque scivit, ut Philippi statuae et imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius virile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque diesque festi, sacra, sacerdotes, quae ipsius maiorumque honoris causa instituta essent, omnia profanarentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 502:1)
sacerdotes publicos, quotienscumque pro populo Atheniensi sociisque, exercitibus et classibus eorum precarentur, totiens detestari atque exsecrari Philippum, liberos eius regnumque, terrestres navalesque copias, Macedonum genus omne nomenque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 504:1)
additum decreto, si quis quid postea quod ad notam ignominiamque Philippi pertineret ferret, id omne populum Atheniensem iussurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 505:1)
postremo inclusum, ut omnia quae adversus Pisistratidas decreta quondam erant eadem in Philippo servarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 506:2)
Athenienses quidem litteris verbisque, quibus solis valent, bellum adversus Philippum gerebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 507:1)
ibi paucos dies saeviente Borea retenti, ubi prima tranquillitas data est, Sciathum traiecere, vastatam urbem direptamque nuper a Philippo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 519:2)
tantum enim numerum bellum gerentibus adversus Philippum debebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 528:2)
id negatum Aetolis, quod illi quoque gravati prius essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore, Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque, abstrahere eum inde respectu rerum suarum potuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 529:1)
haec ea aestate terra marique adversus Philippum sociosque eius ab consule et legato Romanis adiuvantibus rege Attalo et Rhodiis gesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 545:1)
belli adversus Philippum, Macedoniae regem, quod intermissum erat repetiti causae referuntur hae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha1)
Acarnanes mortibus suorum commoti ad vindicandos illos auxilia a Philippo petierunt et Athenas oppugnaverunt, Athenienses auxilium a Romanis petierunt post pacem Carthaginiensibus datam paucis mensibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha4)
cum Atheniensium qui a Philippo obsidebantur legati auxilium a senatu petissent, et id senatus ferendum censuisset, plebe quod tot bellorum continuus labor gravis erat dissentiente, tenuit auctoritas patrum ut sociae civitati ferri opem populus quoque iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha5)
mandatum est, qui exercitu in Macedoniam ducto equestribus proeliis prospere cum Philippo pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha7)

SEARCH

MENU NAVIGATION