라틴어 문장 검색

Veneri Erycinae aedem Q. Fabius Maximus dictator vovit, quia ita ex fatalibus libris editum erat, ut is voveret cuius maximum imperium in civitate esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 123:2)
Fabius duas legiones se adiecturum ad Servilianum exercitum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 127:1)
Fabius per loca alta agmen ducebat modico ab hoste intervallo, ut neque omitteret eum neque congrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 142:1)
ut vero, postquam ad Volturnum flumen castra sunt posita, exurebatur amoenissimus Italiae ager villaeque passim incendiis fumabant, per iuga Massici montis Fabio ducente, tum prope de integro seditio accensa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 160:1)
ac, si militaris suffragii res esset, haud dubie ferebant Minucium Fabio ducem praelaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 174:2)
Fabius, pariter in suos minus quam in hostes intentus, prius ab illis invictum animum praestat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 176:1)
haec per exploratores relata Fabio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 178:1)
eo forte die Minucius se coniunxerat Fabio, missus ad firmandum praesidio saltum qui super Tarracinam in artas coactus fauces imminent mari, ne ab Sinuessa Poenus Appiae limite pervenire in agrum Romanum posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 186:1)
hunc tumultum sensit Fabius;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 206:1)
Fabius quoque movit castra transgressusque saltum super loco alto ac munito consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 210:1)
Fabius medius inter hostium agmen urbemque Romam iugis ducebat nec absistens nec congrediens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 211:2)
haec in Hispania secunda aestate Punici belli gesta, cum in Italia paulum intervalli cladibus Romanis sollers cunctatio Fabi fecisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 273:1)
iamque artibus Fabi, sedendo et cunctando, bellum gerebat receperatque suos in priora castra, quae pro Gereoni moenibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 293:1)
hunc, principem genere ac divitiis non Boviani modo, unde erat, sed toto Samnio, iussu dictatoris octo milia peditum et equites quingentos ducentem in castra, ab tergo cum apparuisset Hannibali, speciem parti utrique praebuisse novi praesidii cum Q. Fabio ab Roma venientis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 295:1)
quas ob res, si antiquus animus plebei Romanae esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando Q. Fabi imperio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 308:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION