라틴어 문장 검색

quod ipsum tamen, si copiosius est, aciem ferramenti hebetat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 3:2)
Gestis pro talibus annum flagitet Eutropius, ne quid non polluat unus, dux acies, iudex praetoria, tempora consul!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:171)
conscia succumbent audito verbere terga, ut Scytha post multos rediens exercitus annos, cum sibi servilis pro finibus obvia pubes iret et arceret dominos tellure reversos, armatam ostensis aciem fudere flagellis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:312)
non acie victi, non seditione coacti, nec pereunt ritu quo periere viri.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:10)
stratas acies, deleta canebat agmina, Maeonios foedari caedibus agros, Pamphylos Pisidasque rapi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:268)
qui stetit aequatur campo, collataque nescit maiestatem acies.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:264)
Quamquam, si veterum certamina rite recordor, tunc etiam, pulchra cum libertate vigerent et proprio late florerent milite patres, semper ab his famae petiere insignia bellis, quae diversa procul tuto trans aequora vires exercere dabant:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:32)
per tot certamina docto crede seni, qui te tenero vice patris ab aevo gestatum parva solitus donare pharetrasº atque aptare breves umeris puerilibus arcus:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:184)
domat aspera victos pauperies, unoque die Romana rependit quidquid ter denis acies amisimus annis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:249)
Sed non haec acies ritu silvestris echini fixa manet.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice10)
in brevibus numquam sese probat Aeolus undis, nec capit angustus Boreae certamina collis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum34)
auro frenat equum, perfusam murice vestem Assyria signatur acu tumidusque regendo celsa per famulas acies dicione superbit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix39)
incumbat si turbidus Auster et unda pulset utrumque latus, posito certamine nautae contenti meliore manu seseque pavere confessi (finem studiis fecere procellae):
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae100)
haud secus ac tacitam Luna regnante per Arcton sidereae cedunt acies, cum fratre retuso aemulus adversis flagraverit ignibus orbis;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:11)
Haud procul exhausto laetus certamine victor caespite gramineo consederat arbore fultus adclines umeros;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION