라틴어 문장 검색

si pace tellus plena, si nullae gemunt urbes nec aras impias quisquam inquinat, si scelera desunt, spiritum admitte hunc precor in astra, non me mortis infernae locus nec maesta nigri regna conterrent Iovis, sed ire ad illos umbra, quos vici, deos, pater, erubesco, nube discussa diem pande, ut deorum voltus ardentem Herculem spectet;
(세네카, Hercules Oetaeus 25:5)
venient annis saecula seris, quibus Oceanus vincula rerum laxet et ingens pateat tellus Tethysque novos detegat orbes nec sit terris ultima Thule.
(세네카, 메데아 6:23)
omitte poenae languidas longae moras mortemque totam admitte;
(세네카, Phoenissae 47:1)
absiste, nullas animus admittit preces
(세네카, Phoenissae 245:1)
in quo execrandum victor admittit nefas, si gaudet?
(세네카, Phoenissae 650:1)
ista toto pelago infusa caligo nauigantem tibi uidetur admittere, quae prospicientem quoque excludit?
(세네카, Suasoriae, chapter 1 4:3)
detegent forsan dolos:
(세네카, Thyestes 327:1)
detegere vultus, magna nolentem quoque consilia produnt:
(세네카, Thyestes 340:1)
sed fateor, Atreu, fateor, admisi omnia
(세네카, Thyestes 525:1)
animosa nullos mater admittit metus.
(세네카, Troades 607:1)
matrem timor detexit:
(세네카, Troades 646:1)
Tunc iuvenis detexit faciem suam et ostendit se mulieri.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 18. Septimi sapientis prima historia: Juvenis femina 1:28)
et contra magnum potes hos attollere Solem, nec tremis admissae conscia nequitiae?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1518)
cur numquam reserata meos admittis amores, nescia furtivas reddere mota preces?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 167)
quem modo felicem invidia admirante ferebant, nunc decimo admittor vix ego quoque die.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 176)

SEARCH

MENU NAVIGATION