라틴어 문장 검색

Utque leves stipulae demptis adolentur aristis, ut facibus saepes ardent, quas forte viator vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit, sic deus in flammas abiit, sic pectore toto uritur et sterilem sperando nutrit amorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:15)
Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim, quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, non aliter, quam cum summis circumlita taedis admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:1)
Vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae Acrisioniades adigitque in pectus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 6:4)
surgentibus obstitit ensis, alterius costis, iugulo Phorbantis adactus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 8:2)
Geminos dea fertilis angues curribus admovit frenisque coercuit ora et medium caeli terraeque per aera vecta est atque levem currum Tritonida misit in urbem Triptolemo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 59:2)
Nam pater Amphion ferro per pectus adacto finierat moriens pariter cum luce dolorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 21:2)
Ut semel imposita est pictae Philomela carinae, admotumque fretum remis tellusque repulsa est, "vicimus" exclamat, "mecum mea vota feruntur" exsultatque et vix animo sua gaudia differt barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa, non aliter, quam cum pedibus praedator obuncis deposuit nido leporem Iovis ales in alto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:1)
sed simul ex nimia mentem pietate labare sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis inque vicem spectans ambos "cur admovet" inquit "alter blanditias, rapta silet altera lingua?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:22)
"quid enim mea tela reliqui, saevitiam et vires iramque animosque minaces, admovique preces, quarum me dedecet usus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 53:8)
Admoti quotiens templis, dum vota sacerdos concipit et fundit purum inter cornua vinum, haud exspectato ceciderunt vulnere tauri!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 49:5)
Protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni imperat et positis inimicos admovet ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:5)
Multifidasque faces ramaliaque arida tecto detulit et minuit parvoque admovit aeno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:3)
Dumque refert Iole factum mirabile, dumque Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat Alcmene (flet et ipsa tamen), conpescuit omnem res nova tristitiam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 36:1)
Expalluit aeque quam puer ipse deus conlapsosque excipit artus, et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat, nunc animam admotis fugientem sustinet herbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:7)
Saepe manus operi temptantes admovet, an sit corpus an illud ebur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION