라틴어 문장 검색

quaedam, quia exercitae et vagae sunt, effugere pigritiam;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 8:3)
Cum quo, ut aiunt, cenabat in cubiculo lectae patientiae cliens, sed difficile erat illi in copulam coniecto rixam eius cum quo cohaerebat effugere;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 52:3)
Quaero me hercules iam dudum, Serene, ipse tacitus, cui talem adfectum animi similem putem, nec ulli propius admoverim exemplo quam eorum, qui ex longa et gravi valetudine expliciti motiunculis levibusque interim offensis perstringuntur et, cum reliquias effugerunt, suspicionibus tamen inquietantur medicisque iam sani manum porrigunt et omnem calorem corporis sui calumniantur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 20:2)
Sed quid prodest, si non effugit ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 33:2)
Si te ad studia revocaveris, omne vitae fastidium effugeris nec noctem fieri optabis taedio lucis, nec tibi gravis eris nec aliis supervacuus;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 41:1)
Omnes effugisti casus, livorem, morbum ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 142:1)
Tunc enim pura mens est et soluta omnibus malis, quae non tantum lacerationes sed etiam vellicationes effugerit, statura semper ubi constitit ac sedem suam etiam irata et infestante fortuna vindicatura.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 26:2)
adulter effugit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Fortis sine manibus.7)
Hoc exempto nemo erat scolasticis nec aptior nec similior, sed dum nihil uult nisi culte, nisi splendide dicere, saepe incidebat in ea quae derisum effugere non possent.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 10:1)
dominare ut libet, dum solita regni fata te nostri vocent Agedum efferatas rabida voces amove et disce regum imperia ab Alcide pati ego rapta quamvis sceptra victrici geram dextra regamque cuncta sine legum metu quas arma vincunt, pauca pro causa loquar nostra, cruento cecidit in bello pater?
(세네카, Hercules Furens 5:41)
effugit tenui vulnere saucius et mortis dominus pertimuit mori.
(세네카, Hercules Furens 8:22)
Fas omne mundi teque dominantem precor regno capaci teque quam amotam inrita quaesivit Enna mater, ut iura abdita et operta terris liceat impune eloqui.
(세네카, Hercules Furens 10:3)
effugere terras crede et humanum genus te posse, fulmen genitor Alcidae gerit:
(세네카, Hercules Oetaeus 5:30)
potest Iason, si tuam causam amoves, suam tueri:
(세네카, 메데아 5:3)
paelicem invisam amoves.
(세네카, 메데아 8:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION