라틴어 문장 검색

Sic Phoebea chelys nutu resoluta parentis Lucinae tepidis naribus ova fovet.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 17:3)
Gelu rigentem quidam colubram sustulit Sinuque fovit contra se ipse misericors:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Serpens. Misericordia nociva.2)
Rustici Aruleni periculum foverat, exsultaverat morte;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 2:1)
Scis enim quanto opere summum illum virum suspexerim dilexerimque, quibus ille adulescentiam meam exhortationibus foverit, quibus etiam laudibus ut laudandus viderer effecerit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 1:3)
Praeterea suae quisque inventioni favet, et quasi fortissimum amplectitur, cum ab alio dictum est quod ipse praevidit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 13:1)
Et tu occasiones obligandi me avidissime amplecteris, et ego nemini libentius debeo.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 1:1)
rogas enim, ut aliquid subsicivi temporis studiis meis subtraham, impertiam tuis, adicis M. Tullium mira benignitate poetarum ingenia fovisse.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 1:3)
Quod ego in senatu cum ad rationem et loci et temporis ex more fecissem, bono civi convenientissimum credidi eadem illa spatiosius et uberius volumine amplecti, primum ut imperatori nostro virtutes suae veris laudibus commendarentur, deinde ut futuri principes non quasi a magistro sed tamen sub exemplo praemonerentur, qua potissimum via possent ad eandem gloriam niti.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 1:2)
aliquando praeterea rideo iocor ludo, utque omnia innoxiae remissionis genera breviter amplectar, homo sum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 2:4)
Inter has marmoreo labro aqua exundat circumiectasque platanos et subiecta platanis leni aspergine fovet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 20:2)
Erit rarum et insigne, duos homines aetate dignitate propemodum aequales, non nullius in litteris nominis - cogor enim de te quoque parcius dicere, quia de me simul dico -, alterum alterius studia fovisse.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 3:1)
Habebat illa pantomimos fovebatque, effusius quam principi feminae convenit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 4:1)
Agnosco crimen, amplector etiam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 28 2:1)
Colit studia, studiosos amat fovet provehit, multorum qui aliqua componunt portus sinus gremium, omnium exemplum, ipsarum denique litterarum iam senescentium reductor ac reformator.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 1:4)
haec unum sinum molli curvamine amplectitur, illa editissimo dorso duos dirimit;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION