라틴어 문장 검색

Praeterea commeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in nova deditione, officia intenderant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장10)
Tum Marius ex copia rerum consilium trahit atque, uti suis receptui locus esset, collis duos propinquos inter se occupat, quorum in uno castris parum amplo fons aquae magnus erat, alter usui opportunus, quia magna parte editus et praeceps pauca munimenta quaerebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장4)
Sed in itinere quinto denique die Volux, filius Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non amplius equitibus sese ostendit, qui temere et effuse euntes Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem vero et hostilem metum efficiebant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 105장4)
timor aliquantus, sed spes amplior, quippe victoribus et aduersum eos, quos saepe vicerant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 105장6)
" Si cui," inquit, " sua non videntur amplissima, licet totius mundi dominus sit, tamen miser est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 20:3)
Ideo magi, qui forte Athenis erant, inmolaverunt defuncto, amplioris fuisse sortis quam humanae rati, quia consummasset perfectissimum numerum, quem novem novies multiplicata conponunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 31:2)
faciamus ampliora, quae accepimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 7:5)
Et ita formatus est, ut illi nec amor vitae nec odium sit, patiturque mortalia, quamvis sciat ampliora superesse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 18:3)
nunc, quod amplius est, facit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 3:4)
Praeterea, cum sapienti rem publicam ipso dignam dedimus, id est mundum, non est extra rem publicam, etiam si recesserit, immo fortasse relicto uno angulo in maiora atque ampliora transit et caelo inpositus intellegit, cum sellam aut tribunal ascenderet, quam humili loco sederit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 2:2)
At ille vir sincerus ac purus, qui reliquit et curiam et forum et omnem administrationem rei publicae, ut ad ampliora secederet, diligit eos, per quos hoc ei facere tuto licet solusque illis gratuitum testimonium reddit et magnam rem nescientibus debet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 4:1)
" Ego vero," inquis, "spero me posse et amplioris ordinis fieri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 16:1)
validiorem autem animum et excelsiorem et ampliorem facit virtus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 17:2)
Huc potius te ad sapientiam derige tranquillissimasque res eius et simul amplissimas pete.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 12:5)
Maior erit timor, si plus, quo exterreatur, aut propius aspexerit, acrior cupiditas, quo illam amplioris rei spes evocaverit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION