라틴어 문장 검색

Satis autem erit perpetuae veterum consuetudinis demonstrandae gratia verba sollemnia praetoris ponere, quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 4:1)
Telorum et iaculorum gladiorumque, atque inibi navium quoque vocabula, quae scripta in veterum libris reperiuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 1:1)
TELORUM, iaculorum gladiorumque vocabula quae in historiis veteribus scripta sunt, item navigiorum genera et nomina, libitum forte nobis est sedentibus in reda conquirere, ne quid malarum ineptiarum vacantem stupentemque animum occuparet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 2:1)
Item rumpia genus teli est Thraecae nationis, positumque hoc vocabulum in Quinti Enni Annalium XIV.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 5:1)
ASINIO POLLIONI in quadam epistula, quam ad Plancum scripsit, et quibusdam aliis C. Sallusti iniquis, dignum nota visum est, quod in primo Historiarum maris transitum transmissumque navibus factum transgressum appellavit eosque, qui fretum transmiserant, quos transfretasse dici solitum est, transgressos dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 2:1)
Nam ' transgressus,' inquit, a transgrediendo dicitur idque ipsum ab ingressu et a pedum gradu appellatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 5:2)
Praesertim cum brevitas tam angusti fretus, qui terram Africam Hispaniamque interfluit, elegantissime transgressionis vocabulo, quasi paucorum graduum spatium, definita sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 7:2)
De origine vocabuli terrae Italiae;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 1:1)
deque ea multa quae suprema appellatur deque eius nominis ratione ac de lege Aternia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 1:2)
Coniectare autem possumus ob eandem causam, quod Italia tunc esset armentosissima multam, quae appellatur suprema institutam in dies singulos duarum ovium, boum triginta, pro copia scilicet proque ovium penuria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 3:1)
Suprema multa est eius numeri cuius diximus, ultra quem multam dicere in dies singulos ius non est, et propterea suprema appellatur, id est summa et maxima.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 4:2)
Quando igitur nunc quoque a magistratibus populi Romani more maiorum multa dicitur vel minima vel suprema, observari solet ut oves genere virili appellentur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 5:1)
Vocabulum autem ipsum multae idem M. Varro in uno vicesimo Rerum Humanarum non Latinum, sed Sabinum esse dicit, idque ad suam memoriam mansisse ait in lingua Samnitium, qui sunt a Sabinis orti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 6:1)
Quos Pyrronios philosophos vocamus, hi Graeco cognomento σκεπτικοί appellantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 2:1)
Sed ex omnibus rebus proinde visa dicunt fieri, quas φαντασίασ appellant, non ut rerum ipsarum natura est, sed ut adfectio animi corporisve est eorum, ad quos ea visa perveniunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION