라틴어 문장 검색

et Philippus ipse, vix sui arbitrii fore, quem heredem regni relinqueret credens, sibi quoque graviorem esse quam vellet minorem filium aiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 628:1)
ipsum nullum praeterquam suae libidinis arbitrio finem facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 236:2)
perire denique semel ipsis satius esse quam sub acerbissimi carnificis arbitrio spiritum ducere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 239:1)
ptolemaeus propter aetatem alieni tum arbitrii erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 306:1)
si liberum in ea re arbitrium fortunae esset, neutram partem volebant potentiorem altera oppressa fieri, sed illibatis potius viribus utriusque partis pacem ex aequo manere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 318:1)
in tribunis militum novatum eo anno propter Macedonicum bellum, quod consules ex senatus consulto ad populum tulerunt, ne tribuni militum eo anno suffragiis crearentur, sed consulum praetorumque in iis faciendis iudicium arbitriumque esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 329:1)
si impetrari a senatu posset, ut ii revocentur, regem de iniuriis, si quas sociis factas quererentur, arbitratu senatus satisfacturum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 377:1)
indigne patiens praetorum arbitrio consulem subiectum, dimisso senatu ad tribunal praetorum stans postulavit, ex senatus consulto destinarent sibi duas legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 166:1)
praetores consulis in eligendo arbitrium fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 166:2)
Rhodios nunc in orbe terrarum arbitria belli pacisque agere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 184:1)
C. Sulpicius praetor sex milia togarum, triginta tunicarum, equos ducentos deportanda in Macedoniam praebendaque arbitratu consulis locavit et legatis Epirotarum pecuniam pro frumento solvit et Onesimum, Pythonis filium, nobilem Macedonem, in senatum introduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 192:2)
petenti Masgabae, ut Hanno, Hamilcaris filius, obses in locum . . . exigeretur, responsum est haud aequum videri senatum a Carthaginiensibus obsides arbitrio Masinissae exigere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 157:1)
velatis manibus orant ignoscamus peccatum suom, deduntque se, divina humanaque omnia, urbem et liberos in dicionem atque in arbitratum cuncti Thebano poplo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 166)
arbitratu tuo ius iurandum dabo, me meam pudicam esse uxorem arbitrarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 256)
Age, age, mansero tuo arbitratu, vel adeo usque dum peris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 299)

SEARCH

MENU NAVIGATION