라틴어 문장 검색

Alia iterum ratio inimica videtur amori.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 9:1)
Nam ex amore detestabilis procedit egestas, et ad inopiae carcerem devenitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 9:2)
Qui enim plurimis consuevit abundare divitiis multisve suae carnis et mundi gaudiis delectari, si ad inopiae postmodum tenebras elabatur, totus sibi mundus videtur obscurus, nullumque veretur committere crimen, ut fortunam divitiarum recuperare possit amissam, per quas prioribus valeat gaudia similia celebrare, nec excogitari posset in mundo nefas quod committere dubitaret amator, si propter illud ad rerum opulentiam reducatur egestas, unde suum possit enutrire amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 9:4)
Sed et quid magis contemptibilem quemlibet reddit hominibus quam si aliquis pro mulieris amore obscura cogatur inopia laborare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 10:2)
Est et alia satis ratio potens quae cuilibet obstat amanti, quia cunctis amor in vita poenam intolerabilem praestat hominibus et maiores in immensum poenas post mortem facit subire defunctos.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 11:1)
Alia quoque intenditur ratione amorem penitus esse vitandum, quia honestas et continentia carnis inter ipsas adnumerantur virtutes;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:1)
Nec enim aliquis tam altissimae feminae lucrari posset amorem quod eius inde fama inter bonos ac prudentes in omni curia non capiat summa ratione defectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:8)
Quare ergo petis amorem, si apud Deum et homines inde reprobus inveniris atque blasphemus?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:9)
Mulier quoque si amoris coeperit inservire ministeriis nullo sibi modo reputatur ad laudem, etiam si a stirpe regis ametur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 13:1)
Immo quamvis in masculis propter sexus audaciam amoris vel luxuriae toleratur excessus, in mulieribus creditur damnabile crimen et eius inde fama supprimitur, et ab omni sapientia meretnix illa iudicatur immunda et contemptui prorsus habetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 13:2)
Alio quoque modo iterum reprobamus amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:1)
Recte namque intuentibus et vestigantibus rem diligenter nullius criminis notatur excessus, qui ex ipso non sequatur amore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:2)
periurium quoque provenit inde, quia saepe in proditione et amoris intuitu iuramenta praestantur, quae non iuramenta, sanctorum patrum hoc regulis indicantibus, sed potius periuria reputantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:4)
non est aliquod mendacii genus, quo amoris necessitate exigente non mentiantur amantes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:7)
non enim reperitur aliquis adeo divinis eloquiis eruditus, si maligno spiritu concitante amoris aculeis incitetur, qui contra mulieres cognatas sibi et affines ac Deo dedicatas feminas sciat unquam frena continere luxuriae, et hoc satis per assidua experimenta videmus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION